52:262 18. Hoc praeceptum. Quidquid de persona sua interposuit, fuit quasi digressio ab instituto. Nam quum Timotheum instruere autoritate vellet, summa ipsum praeditum esse oportuit. Mature itaque opinionem refutavit, quae sibi obstare poterat. Nunc autem postquam probavit, nihilo minoris apud pios aestimandum esse suum apostolatum, quia aliquando Christi regnum oppugnasset, quasi sublato obstaculo ad exhortationis suae contextum redit. Ergo praeceptum est cuius initio meminit. F i l i um vocando, non suam modo benevolentiam apud eum testatur, sed aliis etiam commendat ipsum hoc nomine. Porro ut magis eum animet, reducit in memoriam quale a spiritu Dei testimonium habuerit. Nam erat hic non parvus stimulus, quod divinitus ministerium eius fuerat approbatum: et quod prius Dei oraculis vocatus fuerat, quam electus hominum suffragiis. Turpe est non respondere hominum exspectationi : quanto itaque turpius erit irritum, quoad in te sit, facere Dei iudicium? Sed primum sciendum est de quibus loquatur p r o p h e t i i s . Putant aliqui revelatione admonitum fuisse Paulum, ut Timotheo munus iniungeret. Quod verum esse fateor: sed addo revelationes ab aliis proditas. Neque enim Paulus numero plurali frustra usus est. Proinde ex eius verbis colligimus, plures fuisse editas prophetias de Timotheo, quae ipsum ecclesiae commendarent. Nam quum iuvenis adhuc esset, poterat contemptui esse illius aetas: expositus etiam calumniis fuisset Paulus quod adulescentulos ante tempus promoveret ad senile officium. Praeterea Deus illum ad res magnas et arduas destinaverat. Non enim fuit unus ex vulgo, sed apostolis proximus, qui Paulo absente saepe eius personam sustinebat. Quare opus habuit singulari testimonio, unde pateret non hominum temeritate tantum illi deferri, sed electum ab ipso Deo esse. Neque enim tunc ordinarium fuit aut multis commune, ornari prophetarum encomiis: sed quia in Timotheo peculiares erant causae, noluit eum Deus ab hominibus admitti, nisi sua voce iam probatum: noluit eum ad obeundam functionem accedere, nisi propheticis oraculis accitum. Sicuti etiam Paulo et Barnabae contigit, dum gentibus ordinati sunt doctores. Erat enim res nova et insolens, nec alioqui potuissent famam temeritatis effugere. Obiiciet nunc quispiam : si Deus per suos prophetas ante pronuntiaverat qualis futurus esset minister Timotheus, quorsum attinebat eum moneri ut se talem praestaret? An potuit Dei oraculis fidem abrogare? Respondeo, non aliter potuisse evenire quam Deus promiserat: sed interim non debuit Timotheus desidiae se ac torpori dare, sed vivum agileque organum Dei providentiae obsequendo se exhibere. Quare Paulus non abs re, dum calcar illi addere vult, prophetias commemorat, quibus se pro illo Deus quasi sponsorem ecclesiae 17*