50:262 penderemus, semper in spem messis intenti: quemadmodum nihil laetius faciunt agricolae quam ut serant. Sed quum illi ad colligendam messem corruptibilem aequo animo novem menses ferant: nos in exspectatione beatae immortalitatis deficimus. 8. Nam qui seminat carni suae. Distributio partium post generalem sententiam. Seminare carni est prospicere praesentis vitae necessitatibus, nullo futurae vitae respectu. Id qui faciunt, fructum colligent satione sua dignum: coacervabunt enim quod male dispereat. Alii seminare in carne exponunt pro indulgere concupiscentiis carnis corr u p t i o n em vero pro exitio. Sed prior expositio contextui melius quadrat. Quod aliter transtuli quam vetus interpres atque Erasmus, non feci temere. Verba Pauli graeca sic habent: seminare in carnem. Quid autem id aliud est quam ita esse carni addictum, ut studia tua omnia in illius commodum et curam dirigas? Qui autem seminat spiritui. Spiritum accipio pro vita spirituali, cui seminare dicuntur qui coelum magis quam terram respiciunt: atque ita vitam instituunt, ut ad regnum Dei adspirent. Illi igitur spiritualium studiorum fructum metent in coelo incorruptibilem. Porro spiritualia studia nominat a fine: utcunque alioqui externa sint et ad corpus pertineant. Quale est hoc ipsum, de quo nunc tractat, alere pastores. Si papistae more suo conentur ex his verbis operum iustitiam adstruere, diximus alibi quam facile sit refellere eorum ineptias. Neque enim, si vita aeterna merces est, inde sequitur, vel operibus nos iustificari, vel opera salutis meritoria esse. Quandoquidem et hoc ipsum gratuitum est, quod Deus tanto honore quae nobis gratis donavit opera dignatur, ut illis indebitam mercedem promittat. Si quis pleniorem solutionem requirit, primum nego ulla esse nobis bona opera, quae Deus remuneretur, nisi quae habemus ab eius gratia. Secundo dico, bona opera quae ductu ac directione spiritus sancti facimus, esse fructus gratuitae adoptionis: tertio dico, non modo vel minima et vilissima mercede indigna esse, sed prorsus digna esse quae damnentur: quia semper multis maculis sunt respersa et inquinata. Quid autem pollutionibus cum Dei conspectu? Quarto dico, etiamsi millies operibus promissa esset merces, nullam tamen ex pacto deberi, nisi tota lege perfecta. Ab ea vero perfectione quam procul absumus omnes ! Eant nunc papistae et operum meritis perrumpere in coelum tentent: nos autem libenter cum Paulo totaque scriptura fatemur, quaecunque aliter consequi non possumus quam mero Dei dono, tamen mercedis nomine, eadem operibus nostris rependi. 9. Bonum autem faciendo ne defatigemur. Bonum hic non rectum significat, sed benignitatem : et ad homines refertur. Monet itaque ne proximos iuvando 17*