15:262 2026. TOSSANUS CALVINO. Epistola apologetico,, quam scripsit ut quibusdam rumoribus occurreret quasi Mombelgardenses Serveti essent discipuli. E contrario fuerunt quidam qui Calvini nomen prae se ferentes administrationem sacramentorum mutare conarentur. (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 160.) Vigilantissimo ecclesiae Genevensis pastori D. Ioanni Calvino domino suo et fratri observando. Genevae. S. Non puto necessarium esse, colendissime Calvine, ut multis excusem, quod medius, puto, annus sit ex quo nihil ad te literarum dederim, quum id antea saepe sit a me factum, nec soleam propter tuas occupationes multas te sine necessitate obtundere. Quod autem nunc ad te scribam in causa est, quod audiam quaedam istic sparsa quae me nonnihil offenderunt. Ad quae solum, quantum ad me attinet, respondeo, me hic, quantumvis alioqui miserum et abiectum peccatorem, gratia et benignitate Dei ab annis plus quam viginti sic meo functum munere ut nullam impiam doctrinam vel docuerim vel defenderim. Est quidem facile, hoc praesertim tempore in tanta hominum licentia et perversitate, quidvis comminisci in proximos et spargere nos esse Serveti discipulos,*) reiicere disciplinam ecclesiasticam, contemnere literas et alia id genus: sed quae satis (gratia Christo) et nostra doctrina et labores, et pii non pauci, et angeli coelorum et Deus ipse testabuntur in die Christi a veritate esse aliena, ut huiusmodi calumnias magnopere curare non debeamus. Et quamquam ego natura ad lenitatem propendeam et maluissem, ut vere dicam, non solum propter conscientiam, sed etiam propter adversarios, Servetum ad resipiscentiam diutius servatum, nullus tamen est, non dico peregrinus, sed nec frater quidem symmysta mihi tam ex animo carus, qui vere possit dicere me eam ob rem aut aliam quamcunque tibi unquam aut ulli ex tuis esse obloquutum. Sed scis difficile esse omnium ora obstruere: tamen si quos hic scivi hoc nomine offensos, placavi et compescui quantum potui. Nec fuerat hic inter nos (ut sparsum quoque esse audio) ob Servetum aut eius doctrinam ortum dissidium, sed solum quod 3) sic. 4) Mense Novembri 1546 a principibus protestantibus ad Franciscum Regem missum. (Schmidt Stiirm. p. 68. i 2026.1) Tales revera in illis terris fuisse patet ex Defensione Petri Alexandri ad Principem Georgium d. d. Cal. Mart 1555. Inter quos notatur aliquis lac. Getheus. Sed magis Bellii quam ipsius Serveti asseclae dicendi sunt, si quid vi* demus. 17*