50:261 261 CAPUT VI 262 pensatione, a quibus coelestia bona accipimus? Sed hoc est ac fuit iam olim mundi ingenium, Satanae ministris large farcire ingluviem, piis vero pastoribus vix maligne victum suppeditare. Etsi autem nos nec querulos nimium, nec iuris nostri tenaces esse convenit: tamen Paulus Galatas ad officium praestandum exhortari debuit. In quo fuit liberior, quia non agebat causam suam privatim, sed communi ecclesiae utilitati, nulla sui commodi habita ratione, consulebant. Videbat ideo negligi verbi ministros, quia verbum ipsum contemneretur. Fieri enim nequit, si verbum habetur in pretio, quin ministri quoque honeste et liberaliter tractentur. Deinde hic astus est Satanae, alimentis fraudare pios ministros, ut ecclesia talibus destituatur. Paulus, ut de conservatione ministerii erat sollicitus, commendat bonorum ac fidelium pastorum curam. Sermonem accipe xax* egox^v pro pietatis doctrina. Eos alendos esse monet, a quibus in sermone instituimur. Quo igitur titulo aluntur in papatu vel otiosi mutorum hominum ventres, vel rabidae belluae, quibus nihil cum Christi doctrina commune est? In omnibus bonis Non quia velit congeri sine modo superfluam abundantiam, sed ne quid desit necessariis vitae subsidiis. Nam et frugali victu contenti debent esse ministri: et semper luxuriae pomparumque periculo est obviandum. Quantum igitur postulat necessitas, habeant fideles sua omnia piis sanctisque doctoribus exposita. Nam qua mercede inaestimabilem aeternae vitae thesaurum, quem per illorum praedicationem obtinent, remunerabuntur? 7. Deus non subsannatur. Hoc addidit ad refutandas excusationes, quibus tergiversari solent permulti. Alius obtendit, alendam sibi esse familiam: alius sibi negat superesse unde largiatur, vel eroget. Ita fit ut pauci fungantur officio, qui plerumque non sufficiunt tam multis cessantibus. Haec effugia vana esse denuntiat Paulus, quia negotium sit cum Deo: quod mundus minime cogitat. Neque enim hic agitur tantum de hominis victu, sed quanti aestimetur a nobis Christus eiusque evangelium. Hic locus testimonio est, non hodie primum natum esse morem ludibrio habendi fidos pastores. Sed non impune cedent impiis eiusmodi ludibria. Quod enim seminaverit. Hoc est quod a liberalitate nos retardat, quia perire nobis putamus quidquid transit in alienam manum: deinde quia semper nobis timemus in hac vita. Hanc Paulus contra sationis tempori comparat, et dicit, nos, dum benefacimus, sementem facere. Qua de re in secunda ad Corinthios dictum est: ubi eadem similitudine utebatur. Utinam istud nobis solide persuasum esset: quam alacriter nos et nostra proximis im-