47:261 261 CAPUT XL 262 in loco celebri, in multa hominum frequentia, et prope urbis portas quasi in theatro editum, statim ex omnium oculis evanescit. Imo Iudaei oculos maligne claudendo data opera non viderunt quod sub oculis erat. Nec vero novum est vel rarum ut homines, qui nimis cupide semper miraculis inhiant, ad eorum considerationem prorsus sint hebetes ac stupidi. Distantia locorum quae notatur minor duobus passuum millibus fuit. Stadium enim pedes sexcentos, hoc est, centum et viginti quinque passus continet. 19. Ut eas de fratre suo consolarentur. Hoc quidem spectabant illi, at Deus aliud, quemadmodum dictum est. Porro inde apparet domum Lazari et sororum plenam fuisse dignitatis et honorifice cultam. Caeterum quia naturale est, ut luctum et moerorem hominibus mors suorum afferat, non improbandum est hoc officium cuius meminit evangelista, nisi quod vitiosus excessus, ut in aliis vitae partibus hic quoque regnans, rem per se non vitiosam corrumpit. 20. Martha igitur quum audisset Egreditur Martha extra pagum, ut postea videbimus, non tantum fortassis reverentiae causa, sed ut ipsum occultius exciperet; quia recens erat memoria periculi, necdum bene quieverat hostium rabies, quae Christi in Gfalilaeam transitu paululum sedata audito eius adventu violentius de integro erumpere poterat. 21. Domine, si fuisses hic. Incipit a querimonia, quanquam hoc modo verecunde significat quid velit. Perinde enim est ac si diceret : Poteras tua praesentia fratrem meum eripere a morte, imo nunc etiam potes, quia nihil tibi negabit Deus. Sic autem loquendo magis affectui suo indulget quam se contineat sub fidei regula. Haec quidem verba partim ex fide profecta esse fateor, sed dico permixtos fuisse incompositos affectus, qui eam ultra metas arriperent. Nam quod fratrem suum non fuisse moriturum sibi promittit si affuisset Christus, unde illi haec fiducia? Certe non concepta erat ex aliqua Christi promissione. Restat igitur ut temere suis votis potius obsequatur quam se Christo subiiciat. Fidei est quod Christo potentiam tribuit summamque bonitatem: quod autem sibi plus persuadet quam a Christo audierat, id est a fide alienum: tenendus enim semper est mutuus inter verbum et fidem consensus, ne quid sibi temere praeter Dei verbum homo fabricet. Adde quod in praesentia Christi corporali nimis haerebat Martha. Ergo fides Marthae immoderatis votis permixta et implicita, superstitione etiam non omnino vacua, pleno fulgore Elucere non potuit: ita tantum eius scintillae in his verbis emicant. 23. Resurget frater tuus. Mira Christi comitas, quod Marthae in iis quae diximus vitiis ignoscens plus illi ultro promittit quam praecise et aperte petere ausa fuerat.