20:261 261 1564 MART. 262 vomit convicia, ut iam facile possim totam hanc partem duabus paginis absolvere. Sed de rebus ipsis, nempe de scriptura et traditionibus, itemque de nostro ministerio, atque adeo de quibusdam aliis quae passim permiscet, ac inprimis ad ea quae in Possiaceno illo conventu a me quaesita et responsa non minus falso quam impudenter confingit, copiosius, ut spero, respondebo.3) Idque iam esset praestitum nisi me partim Annotationes in Novum Testamentum meae, quas prorsus recudo,4) partim etiam duplicatus concionandi et profitendi labor totum penitus retinerent. Nam abhinc mensem ita quotidie ingravescunt et plurimi illi et gravissimi morbi quibus optimus ille meus parens D. Calvinus miserabiliter vexatur, ut non modo quod alioqui libentissime facimus et iam pridem fecissemus, si potuisset ab eo impetrari, vicem illius obire nos oporteat, sed etiam luctu et moerore paene coniiciamur. Nec enim video quid nobis possit, hoc prae Bertim tempore, acerbius accidere. Sed vivit Dominus Deus noster, qui nobis calicem nostrum iam olim temperavit, nec sinet certe nos supra vires premi. Haec una spes nos sustinet et, ut spero, ad extremum usque sustinebit. De rebus Gallicis. Ecclesiae plerisque in locis felicissime emergunt: ubi autem sunt repugnantes praefecti incredibilis est adversariorum contumacia regias omnes literas5) irridentium. Itaque non vana est suspicio, submitti clam mandata privata publicis contraria. Lugduni6) feliciter omnia et in Delphinatui7) sed Provinciales8) nondum sunt omnino domiti. Apud Aquitanos gubernatoris apostatae9) furor eo usque erupit ut legatos a nostris in aulam contra ipsum missos et cum optimis mandatis reversos carcere incluserit, ut a scortis Avenionensibus rediens unum ex fratribus indicta causa et contra expressum recuperatorum edictum, qui pacis constituendae causa in satrapias singulas missi sunt, virum inter alios insignem suspendendum et strangulandum curaret. Statim igitur primarii multi omnium ordinum viri in aulam profecti sunt. Responsum exspectatur et omnino necesse est vel in illum insanum apostatam aliquid statui, vel novis tumultibus occasionem praeberi, quoniam intolerabile est tam manifestum tyrannum et regis ipsius contemptorem ferre. In aula adventante Cardinali omnes fere nostri domum redierunt. Bis scripsit AdmiraUus ne offen- 3) Propositum non assequutus est. 4) Prodierunt cum textu a. 1565. 5) Edit de pacification 19. Mart 1563 Edit de confirmation 16. Aug. (supra laudata). 6) N. 3994. Hist. eccl III, 243. Hist des choses mem. p. 259. 7) N. 4007. Arnaud. I. 188 ss. 8) Lambert, Hist. des guerres de rel. L 191 ss. 9) Blasii de Montluc. Cf Eesponce du Sr de M. aux poincts dont ou Ta accuse devers le Roy (Mem de Conde V. bb.)