15:261 261 1554 OCTOB. 262 causis a te praetermissum esse optarim. Nam quantus ille vir fuerit, per quem primum Deus orbi christiano puram religionis doctrinam restituere voluerit, nemini est obscurum. Et licet in uno illo articulo TTJc ¡Ìv%aQiaTCac hactenus dissenseritis, tamen in reliquis omnibus inter vos consensum maximum fuisse mihi persuasi. Eaque de causa miratus sum, te talia commentariis tuis inseruisse eosque ill. Principibus meis quorum et totius nostrae ecclesiae de Lutheri scriptis non est obscurum iudicium, dedicandos censuisse: unde facile coniicere poteris, qualem gratiam hac tua dedicatione inieris. Ego profecto consultius esse putarem talibus sugillationibus non exacerbare animos, aut refricare vulnera quae nonnihil cicatricem obduxisse viderentur. Imo in hoc potius vobis, et tibi praesertim, cuius excellens eruditio, pietas, modestia et alia praeclara dona multis constant, laborandum existimaverim, ut aliquando vera et sincera concordia inter illos qui renovatam evangelii doctrinam amplexi sunt ac docent, coalescat, ut ita communibus viribus iis qui veritatem oppugnant et iterum obscuratam aut oppressam cupiunt obviam ire possitis. Ad quam reoi utinam plerique ecclesiarum et rerumpublicarum gubernatores tam essent propensi, quam videntur in contrarium laborare: non dubito quin quietiorem statum ecclesiae et reipublicae habituri essemus. Verum haec omitto, et oro Deum ut aliquando ecclesiam suam respiciat, et veram concordiam concedat. Teque, doctissime D. Calvine, rogo ut hoc meum responsum in optimam partem accipias, et me amanter excusatum habeas quod opera dedicationis tuorum Commentariorum non eam gratiam retuleris (consequutus sis) 3) quam fortassis exspectaveris et merebaris. Nihil autem dubito, quin si Dominus aliquando nostra vota ac preces respiciet, et sanam concordiam largietur, tuus quoque labor apud nostros dignam gratitudinem et praemium consequuturi sit. Interim me tibi amanter commendatum esse cupio. Cui vicissim mea officia perpetuo constabunt. Bene ac feliciter vale, et ut virum optimum ac doctissimum Ioannem Sturmium, meum aliquando in honestissima legatione collegam,4) meo nomine amanter salutes etiam atque etiam rogo. Iterum vale. Datae in praedio meo superioris Vinariae die 7 mensis Octobris. Anno Domini 1554. Tuus ex animo Franciscus Burg.