7:260 Nos autem ex adverso audimus Christi vocem: Ubi erit corpus, illuc convolabunt et aquilae. Audimus apostolum hortantem, ut consentiamus, et simus concordes: sed in Christo. Audimus piam Hilarii admonitionem: Speciosum quidem nomen est pacis, et pulchra opinio unitatis: sed quis ambigat eam solam ecclesiae et evangeliorum unitam esse pacem, quae Christi est? Ostendat ergo a parte sua Christum Frenesius, et unitatem ecclesiae penes se esse probabit. Sed quum adhaerere illi non possimus, nisi Christum abnegando, qui ab eo dissilit, pon facit ab ecclesia discessionem, sed veram ecclesiam ab adulterina et fictitia discernit. 5) En ordo, en disciplina, en christianismi perfectio ex Frenesii definitione, si illibata sedis suae [pag. 47] tyrannis maneat. Valeant alia: nam prae hac una nihili omnia reputat. Iam ergo Helenam agnoscimus pro qua depugnat, simul causam timoris illius agnoscimus, de quo initio loquutus est. Non enim ruinam solio suo tantum impendere praevidet, sed sedem illam abominationis iam collabi cernit, si pigrescat. Hoc si illi detur, ut securus pro suo more in tranquilla possessione suae tyrannidis lasciviat, hoc uno contentus erit, et tanquam rite composito ecclesiae statu, sibi et aliis benedicet. Ergo utcunque Komae nihilo minor sit scelerum omnium colluvies, quam in ipsis inferis, utcunque passim sanctus ille papalis clerus, laxis habenis, perruptis legibus omnibus, abiecta omni honestatis cura, ad quamlibet impietatem se prostituat, utcunque totus orbis horrendum in modum sit corruptus, bene ordinata erit disciplina, si modo nihil contra sedis romanae maiestatem quis audeat. 1) Sic scribimus cum Beza et seqq. ipso textu iubente; quod princeps, Gallasius et versio Gallica habent: veritatem manifesto errori debetur.