55:260 non semper passurus sit impiorum proterviam grassari. Et simul denuntiat quid futurum sit, si vitam nostram maleficiis velimus tueri: nempe quod Deum habituri simus nobis adversum. Atqui obiici contra posset, nos longe aliud quotidie experiri. Nam qua quisque iustior est, pacisque amantior, eo magis vexatur a sceleratis. Respondeo, neminem adeo esse aequitatis et pacis studiosum, quin peccet interdum aliqua in parte. Sed hoc praecipue observandum est, promissiones huius vitae non longius extendi, quam quoad nobis expedit praestari quod continent. Saepe ergo turbatur pax nostra cum mundo, ut caro nostra in Dei obsequium dometur, et alias ob causas, ut nihil nobis depereat. 13. Et quis est qui vobis, ete. Rursus confirmat superiorem sententiam argumento a communi experientia sumpto. Hoc enim ut plurimum usu venit, ut nobis improbi negotium facessant, vel lacessiti a nobis, vel quia illis demerendis operam non impendimus, ut decebat. Nam qui beneficentiae student, etiam ferreos alioqui animos emolliunt. Eandem rationem adducit Plato libro 1. de Repub:1) yap TCOU V} ye a8ixia xa! jJiCaY] xal |iax ev aAAiq rcapexet" Vj Se Stxatoauvrc ojxovotav xaE cptXtav. Hoc est, beditiones et odia et pugnas iniustitia excitat: concordiam vero et amicitiam iustitia. Hoc tamen etsi communiter accidit, non est tamen perpetuum. Nam filii Dei quantumvis improbos placare beneficiis studeant, adeoque erga omnes beneficos se praestent: saepe tamen immerito a multis impetuntur. Ideo addit Petrus, Si propter iustitiam patiamini, ete. Summa est, fideles ad tranquillum vitae statum obtinendum plus beneficiis profecturos, quam violentia et ulciscendi promptitudine. Caeterum ubi nihil ad pacem comparandam omiserint, si contingat ipsos pati, hoc ipso beatos esse, quia patiuntur propter iustitiam. Hoc quidem posterius membrum longe a carnis nostrae sensu dissidet: sed non temere ita Christus pronuntiavit: nec temere Petrus ex ore magistri recitat. Aderit enim tandem Deus liberator, ac tum palam constabit quod nunc incredibile videtur, felices luisse piorum miserias qui patienter sustinuerunt. Pati propter iustitiam, non modo significat damni aliquid vel incommodi propter bonae causae patrocinium subire: sed iniuste pati, ubi quis innocenter sub timore Dei versatus sit inter homines. 14. Timorem vero eorum. Iterum fontem ac causam impatientiae designat : nempe quod ultra modum turbamur, dum in nos insurgunt impii. Talis enim consternatio vel nos exanimat, vel de gradu deiicit, vel in nobis accendit vindictae libidinem. Interea non acquiescimus in Dei praesidio: hoc igitur ad turbulentos animorum motus cohi- 0 Cap. 22 fin. pag. 351 D.