52:260 v e n i s s e ut salvos faceret peccatores: et eam praefatione ornat, qua uti solet in rebus maxime seriis. Ut certe in religionis doctrina hoc praecipuum est caput, ad Christum venire, ut, in nobis perditi, salutem ab eo recuperemus. Praefatio ergo haec nobis sit instar buccinae sonantis ad publicandum gratiae Christi praeconium, quo plus fidei apud nos habeat: sit nobis quasi sigillum ad imprimendam cordibus nostris de remissione peccatorum fiduciam, quae difficulter alioqui in animos hominum penetrat. Quae etiam causa fuit Paulo cur attentionem excitaret his verbis, fidelis sermo, nisi quia semper homines secum disceptant de sua salute? Nam ut millies in Christo salutem nobis offerat Deus pater, et Christus ipse de officio sua concionetur: non tamen propterea desinimus trepidare, vel saltem disputare nobiscum an ita sit. Proinde quoties nobis in mentem veniet ulla de peccatorum remissione dubitatio, hoc veluti clypeo fortiter eam repellere discamus: veritatem esse indubiam, et dignam quae absque controversia recipiatur. Peccatores salvos faceret. Subest in hoc verbo emphasis. Nam qui officium Christi esse fatentur, salvare, cogitationem tamen hanc difficilius admittunt, quod eiusmodi salus ad peccatores pertineat. Semper enim abripitur sensus noster ad respectum dignitatis. Simulatque indignitas apparet, concidit fiducia. Proinde quo quisque peccatis suis magis gravatur, eo maiore animo ad Christum confugiat, hac scilicet doctrina fretus, venisse ut salutem non iustis, sed peccatoribus afferat. Notandum etiam est, Paulum a generali Christi officio argumentum ducere, ne absurdum novitas faceret quod de sua persona nuper testatus est. Quorum primus sum ego. Cave existimes modestiae causa apostolum mentitum esse. Veram enim non minus quam humilem confessionem edere voluit, atque ex intimo cordis sensu depromptanu Sed quaeret hic quispiam, curnam se inter peccatores praecipuum numerat, qui tantum sanae doctrinae ignorantia lapsus est, alioqui tota vita inculpabilis apud homines? Atqui his verbis admonemur quam grave sit apud Deum et atrox crimen infidelitas: praesertim ubi accedit obstinatio et saeviendi rabies. Facile quidem est apud homines totum id, quod de se confessus Paulus, extenuare colore zeli inconsiderati. Sed pluris obedientiam fidei facit Deus quam ut pro levi delicto incredulitatem cum pervicacia coniunctam ducat. Quare diligenter notandus est hic locus, hominem coram mundo non modo innoxium, sed eximiis virtutibus praestantem vitaeque laudatissimae, quia evangelii doctrinae fuerit adversarius, propter incredulitatis suae contumaciam unum ex gravissimis peccatoribus censeri. Nam inde colligere promptum est quid valeant coram