20:260 tamen divino beneficio solida tranquillitate constant, magistratuum opera inprimis. Biblia Cevallerius recognoscit ad Complutensem editionem, sed id ab eo vix decennio confectum iri audio.3) Sequetur Testamentum cum annotationibus Theodori.4) Haec tantum. Fratres5) valent vosque salutant. 6 Calend. Martii.6) Vester in Domino Fr. Perrotus. 4082. BEZA BULLINGERO. Balduinus impudens conviciator iam iam vapulabit. Calvini morbus indies ingravescens iam extrema metuere cogit Prolixa narratio de rebus Gallicis. (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol 162. Simlerus vol. 109.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. S. Accepi postremas literas tuas1) cum iis quae remisisti, nec potui citius respondere quod tabellarius nullos invenerim. De Balduino ita est ut tu dicis. Foecundum est pectus ad maledicendum, qua in re ipsi facile concedam non modo primas sed etiam secundas et tertias. In mea defensione2) ita respondi ad eadem illa quae rursus on demande une garnison a Berne. 26 Fevr. ; l'Amiral de Chastillon declare etre pret a secourir la ville au besoin (Grenus cf. Picot, hist. de Geneve IL 113.) 3) Nunquam tale opus prodiit. 4) Prodiit ed. prima . 1565 ap. Stephanum. 5) In Libro Bectoris occurrunt a. 1563 duo Perroti Parisienses, Antonius et Dionysius, tum 16. Mart. 1564 Carolus et Aemulus et ipsi Parisienses, Franciscus nullus. 6) Annum adscribimus 1564, nam Beza quem hic se docentem audire dicit demum m. Maio 1563 Genevam rediit. Ionvillaeus %n praef, praelectionum Calvini in Ezech, haec habet: Quum 13. Cal. Febr. 1563 Ezechielem interpretari coepisset, quamvis assidue variis gravioribusque morbis afflictaretur, ut saepe in auditorium vel sella lignea deferretur, vel conscendere equum cogeretur (ita corpusculi languentis vires conciderant), neque annum integram violentiae tot morborum cessisset quin concionandi ac legendi munere defungeretur, tandem circiter Cal. Febr. anni sequentis, ubi ad finem Cap. 20, exceptis quatuor tantum versibus, pervenisset, tum domi manere et fere semper in lecto decumbere coactus est. 4082.1) An N. 4079 recentiores? 2) Resp. ad F. Balduini Ecebolii apostatae calumnias. Gen. 1563. 12. cf. N. 4019.