8:26 omnes deleantur. Filii tandem possessionem adeunt, sed cuius [pag. 28] nulla est sex fere saeculis1) stabilitas: quia ipsi perfida sua levitate identidem eam turbant Saepius tamen eos Dominus in tolerabilem formam restituit. Atqui nec primae liberationis memoria, nec repetitae toties ferulae ad eos castigandos, nec praesens poenarum sensus, nec data saepius venia retinere ipsos potest, quin Dei iugum excutiendo, nova mala sibi accersant. Praedixerat hoc Moises futurum, ut pingues et bene saginati recalcitrarent (Deut. 32, 15): sed res ipsa longe superat. Quid Iudicum historia praeter continuas defectiones recenset? Itaque, si quos offendunt variae agitationes, quibus obnoxiam esse in mundo ecclesiam vident, coniiciant oculos in illud speculum, et mirari desinent, minus fixam habere in terra sedem, qui tanta fidei inconstantia coram Deo fluctuantur. Erecto Davidis regno certior videbatur ratio solidi et diuturni status composita. Sed luctuosa illa pestilentiae clades, quae triduo prodigiosum in modum per mundum grassata est, multum ex felicitate minuit. Statim a morte Salomonis corpus ipsum populi scinditur: nec postea desinunt lacera membra invicem se mordere: externis etiam bellis utrumque regnum misere fatigatur. Dicemusne fato suo urgeri? quin potius ipsi Dei nn dictam peccatis suis urgent, atque accelerant. Nam in quo maxime videntur innoxii, dum censum peragit David, quod privatum illud unius hominis delictum esset: sacra tamen historia pronunciat, Deum in ipsos omnes excanduisse (2 Sam. 24, 1). Sequuta est tandem maior illa et parum ab extremo interitu distans conversio, quum in exsilium babylonicum tota gens abducta est. At certe, nisi eos praecipites desperata obstinatio egisset, nunquam huc venissent calamitatis. Reditus post annos septuaginta, illis est velut altera nativitas. Verum simul ac domum reversi sunt, [pag. 29] tanti beneficii immemores iterum in varias corruptelas degenerant. Alii se profanis coniugiis polluunt. Alii decimis ac primitiis Deum plus quam indigne fraudant. Alii posthabita neglectaque templi structura in ornandis palatiis toti occupantur immanesque sumptus faciunt. Foeda haec nimium ingratitudo, et quam non debuisse inultam manere nemo non fatebitur. Itaque, quod tranquillis secundisque rebus diu non fruuntur, id eorum vitio imputandum est. Ex quo vero Christus, pacis ac bonorum omnium autor, mundo innotuit, vere experti essent homines quam certa sit ac bene fundata aeterni eius regni felicitas, si ipsum passi fuissent inter se 1) sex fere saeculis: sic omnino scribendum cum Beza et Am st. Princeps et 1551 nescio quid sibi volentes: sexcentis fere saeculis habent. Gallus ad commutationem vulgarem propius accedens dat: quatre cens ans.