6:26 PUER. Maxime. Quia inobedientiam ab homine admissam in Peum necesse erat in humana quoque natura expiari. Nec vero aliter mediator esse noster poterat, ad conciliationem Dei et hominum peragendam. MINISTER. [fol. 16] Christum ergo oportuisse hominem fieri dicis: ut, tanquam in persona nostra, salutis nostrae partes impleret. # PUER. Ita sentio. Nam ab ipso mutuemur oportet, quidquid nobis apud nos deest: quod fieri aliter nequit. MINISTER. Verum, cur id a spiritu sancto effectum est, ac non potius communi usitataque generationis forma? PUER. Quoniam penitus corruptum est humanum semen, in generatione filii Dei intercedere spiritus sancti opus decuit: ne hac contagione attingeretur, sed esset puritate perfectissima praeditus. MINISTER. Hinc ergo discimus, eum qui alios sanctificat, immunem ab omni macula esse puritateque, ut ita loquar, originali fuisse ab utero praeditum, ut totus Deo sacer esset, nulla humani generis labe inquinatus. PUER. Sic intelligo. MINISTER. Quomodo est dominus noster?2) PUER. A patre constitutus est, ut nos regat, imperiumque et Dei dominationem, tum in coelis, tum in terra adeptus, caput angelorum et piorum agnoscatur. MINISTER. Cur a natalibus protinus ad mortem, omissa totius vitae historia, transsilis? PUER. Quia hic non tractantur, nisi quae redemptionis nostrae ita sunt propria, ut eius substantiam quodammodo in se contineant. MINISTER. Cur non simpliciter uno verbo mortuum fuisse 1) Le 8. dimanche. . Christ nostre Seigneur. . Iesus Christ condamne pour nous ahsouldre. . Christ condamne pour nous. . Christ nostre pleige. t 2) Haec quaestio cum responsione a Beza inserta videtur, quae tamen cum ea quam in annotatione superiore recensuimus omnino consentit ideoque supervacanea est. Fucum fecit editoribus ordo quaestionum in exemplaribus gallicis observatus.