52:26 per Iesaiam (48, l l ) clamat: Vivo ego, noa dabo gloriam meam alteri. Forma figuram significat, vel apparentiam, ut vulgo loquuntur. Id quoque fateor: sed an extra Deum reperietur talis forma non fallax, neque ementita? Sicut ergo a suis virtutibus cognoscitur Deus, et opera eius testimonia sunt aeternae eius divinitatis, Rom. 1, 20: ita rite divina Christi essentia probatur ex Christi maiestate, quam aequalem cum patre habebat, antequam se ipsum humiliaret. Mihi certe ne omnes quidem diaboli hunc locum extorqueant: quia in Deo firmissimum est argumentum a gloria ad essentiam: quae duo inseparabilia sunt. 7. Se ipsum exinanivit Inanitio haec eadem est cum humiliatione, de qua postea videbimus. Sed e|i hoc dictum, pro in nihilum redigi. Non potuit quidem Christus abdicare se divinitate: sed eam ad tempus occultam tenuit, ne appareret sub carnis infirmitate. Itaque gloriam suam non minuendo, sed supprimendo in conspectu hominum deposuit. Quaeritur an id fecerit quatenus homo. Erasmus affirmat. Sed ubi erat forma Dei antequam homo esset? Itaque respondendum est, de toto Christo Paulum loqui, ut est Deus manifestatus in carne: hanc tamen inanitionem non convenire nisi soli humanitati. Quemadmodum si de homine ita loquar, homo quum sit mortalis, nimis stupidus est qui nihil nisi mundum cogitat: totum quidem hominem intelligo, mortalitate! vero non attribuo nisi parti eius, hoc est corpori. Quum ergo una sit Christi persona ex duabus naturis constans, merito dicit Paulus, eum qui filius erat Dei, re ipsa Deo aequalis, abstinuisse tamen sua gloria, quum in carne speciem servi prae se tulit* Quaeritur etiam secundo, quomodo exinanitus dicatur, qui tamen miraculis semper et virtutibus filium Dei ee comprobavit: et in quo testatur Iohannes (1, 14), semper conspicuam fuisse gloriam dignam filio Dei. Respondeo, carnis humilitatem nihilominus suisse instar veli, quo divina maiestas tegebatur. Qua ratione nec suam transfiguration em voluit publicari, donec resurrexisset: et quum horam mortis sentit appropinquare, tunc dicit, Pater, clarifica filium (lohan. 17, 1). Ideo et Paulus filium Dei faisse declaratum alibi docet per resurrectionem (Rom. 1, 4). Item alibi (2. Cor. 13, 4), passum fuisse ex infirmitate carnis. Denique sic enituit Dei imago in Christo, ut tamen abiectus esset externo adspectu et hominum opinione in nihilum redactus. Nam gestabat servi formam, et ea conditione naturam nostram induerat, ut in ea servus esset patris: imo etiam hominum. Paulus enim ministrum circumcisionis vocat (Rom. 15, 8): et ipse de se testata? quod venerit ad ministrandum (Matt. 20, 28). Et longe ante idem ab Iesaia (42, 1) fuerat praedictum. Ecce servus meus, ete.