48:26 tum. Quanquam non tam eorum causa id factum est, quam nostra: sicuti quod dissectae et igneae linguae apparuerunt, in eo nostri potius et universae ecclesiae habita ratio fuit quam illorum. Poterat enim Deus instruere eos facultate ad evangelium publicandum necessaria, etiam si nullum symbolum adiungeret. Scivissent ipsi non fortuito, neque sua industria se fuisse tam repente mutatos: verum quae hic referuntur signa, omnibus saeculis profutura erant: ut prodesse hodie nobis sentimus. Caeterum breviter observanda est signorum analogia. Vehementia flatus ad terrorem incutiendum spectabat. Nunquam enim ad recipiendam Dei gratiam rite sumus comparati, nisi domita carnis confidentia. Quemadmodum enim fide nobis patet ad eum accessus, ita humilitas et timor facit ut aperta sit ilii ad nos ianua. Cum superbia et securis sibique placentibus nihil illi negotii. Flatu designari spiritum, vulgare est. Nam et Christus, quum apostolis spiritum daturus esset, in eos sufflavit. Et in Ezechielis visione (1, 4) turbo et ventus. Imo nomen ipsum spiritus translatitium est. Nam quia illa divinae essentiae hypostasis, quae spiritus vocatur, per se incomprehensibilis est, scriptura nomen a flatu mutuatur: quia virtus Dei est, quam Deus veluti spirando in omnes creaturas diffundit. Linguarum species ad praesentem circumstantiam restringitur. Nam sicuti columbae figura, quae super Christum descendit, significationem habebat aptam Christi naturae et officio, ita nunc Deus signum elegit, quod rei signatae congrueret : nempe, ut effectum spiritus sancti in apostolis ostenderet, qualis postea sequutus est. Linguarum diversitas quoddam veluti obstaculum erat, ne evangelium latius manaret. Ita si una tantum lingua fuisset eius praeconibus, omnes Christum putassent in angulo Iudaeae inclusum, Deus autem viam invenit qua perrumperet, dum linguas apostolorum secuit, ut per omnes populos dispergerent quod ipsis traditum fuerat. In quo refulget mirabilis Dei bonitas: quia poena humanae superbiae in materiam benedictionis versa est. Unde enim diversitas linguarum, nisi ut impia et scelerata hominum consilia dissiparentur? Nunc Deus apostolos instruit linguarum varietate, ut in beatam unitatem homines huc et illuc palatos revocet. Linguae istae dissectae fecerunt ut omnes loquantur lingua Chanaan: quemadmodum Isaias praedixerat (19, 18). Nain quocunque loquantur idiomate, omnes tamen uno ore et uno spiritu eundem invocant patrem in coelis. Nostra id causa factum esse dixi, non tantum quia fructus ad nos pervenit: verum etiam quia agnoscimus non temere volitasse ad nos evangelium, sed Deo ordinante, qui linguas apostolis in hunc finem dissectas contulit, ne qua natio doctrinae illis commissae expers foret. Quo gentium vocatio comprobatur: