43:26 cestuosi concubitus. Scimus hoc portentum esse detestabile, si rem habeant cum una muliere pater et filius. Naturae enim sensus abhorret a tali flagitio. Atqui tam proiecti erant in suas libidines Israelitae, ut communis esset eadem mulier patri et filio: quemadmodum necesse est id contingere, ubi homines nimiam licentiam sibi permittunt. Scortum enim facile admittet filium et patrem sine discrimine, quia nullus est pudor: deinde nullus timor Dei etiam retinet mulieres foedas et deditas turpitudini. Ergo hoc nimis erit vulgare exemplum, ut pater et filius sese commisceant, atque ita polluant incesto concubitu. Sed tamen hoc non minuit culpam coram Deo, ubi homines excaecati sua libidine nullum amplius discrimen tenent, sed absque ullo delectu et pudore sequuntur suam libidinem. Hoc ergo si contingat, certe apparet nullum amplius vigere timorem Dei, sed exstinctum etiam esse ipsum sensum naturae. Merito igitur propheta crimen hoc in Israelitis nunc damnat, Quod pater et filius ingressi sint ad unam mulierem. Additur etiam amplificatio criminis, quod hoc modo polluerint nomen sanctum Dei. Scimus enim ea lege fuisse electum populum Israel, ut invocaretur illic Dei nomen. Et celebris est illa sententia, quae toties repetitur apud Mosen, Sancti estote, quia sanctus sum. Non poterant igitur se inquinare filii Israel, quin simul polluerent nomen Dei, quod erat illis insculptum. Deus ergo conqueritur hic de sacrilegio illo, quod scilicet non tantum se ipsos contaminaverint filii Israel, sed etiam profanaverint quidquid sancitum erat apud eos, quia scilicet ludibrio expositum fuit nomen Dei quum populus ille ita fraenum laxaret turpitudini suae. Nunc ergo tenemus quid velit propheta. Sequitur: 8. Et super vestes oppignoratas accubuerunt prope omne altare, et vinum damnatorum biberunt in domo Dei sui. Hic rursus invehitur propheta in avaritiam populi: praesertim vero sermonem dirigit contra ipsos proceres, quia quod hic notatur non potuit esse in ipso vulgo. Neque enim poterant plebeii homines et obscuri ex praeda ista iudiciaria epulas instituere. Non dubium igitur est quin propheta hanc luxuriam una cum rapacitate in ipsis proceribus damnet. Dicit accubuisse super vestes oppignoratas prope omne altare. Deus vetuerat lege sua, ne quis pignus sumeret a paupere, quo ipse opus haberet ad subsidia vitae suae et quotidianos usus. Exempli gratia, lege prohibitum erat ne quis spoliaret pauperem suo pallio vel tunica, ne quis culcitram acciperet, vel tolleret aliquid simile, quo carere non poterat. Nunc autem propheta accusat Israelitas, quod arripiant sine delectu pignora et 26