40:26 mus quorsum tendat prophetae consilium. Dicit super flumen Chebar, quod multi volunt esse Euphratem: sed nullam rationem afferunt, nisi quod in terra illa non reperiebant alium fluvium celebrem. Tygris enim nomen suum perdit dum influit in Euphratem. Hinc factum est igitur, ut divinaverint Euphratem hoc loco vocari Chebar. Sed nescimus in qua parte exsulaverit propheta noster: et potest fieri, ut vel in Mesopotamia, vel supra Chaldaeam habitaverit. Deinde probabile est, quum Euphrates esset diductus in multa brachia, imposita fuisse nomina peculiaribus illis rivis. Sed quia nihil habemus certum, malo hoc relinquere in suspenso. Quod autem ad ripam fluminis propheta visionem accepit, argute quidam inde colligunt aquas esse quasi dicatas revelationibus. Deinde ubi causam afferre volunt, dicunt aquas esse terra leviores : et quia prophetas necesse est exsurgere supra terram, ideo aquas esse aptas revelationibus. Alii ad vim abluendi hoc trahunt, et volunt etiam ita figurari baptismum. Sed illas argutias omitto, quae per se evanescunt. Deinde libenter etiam abstineo, quia hoc modo scriptura non habet suam soliditatem. Scimus quidem plausibiles esse eiusmodi speculationes: sed in scriptura debemus quaerere certam et firmam doctrinam, in qua acquiescamus. Inepte etiam torquent locum illum : Super flumina Babylonis sedimus et flevimus: quasi populus ad ripas se contulerit dum volebat precari, et se exercere in pietate. Quin potius illic describitur situs regionis. Fuit enim quasi irrigua, sicuti nuper dictum fuit. Dicit coelos fuisse apertos ^ et se vidisse visiones Dei, Coelos suos aperit Deus, non quod scindantur re ipsa, sed ubi discussis omnibus obstaculis, facit ut fidelium oculi usque ad gloriam ipsius coelestem penetrent. Nam si millies scindantur coeli, quae tamen tanta erit perspicacia, ut ad gloriam usque Dei perveniat? Sol apparet nobis exiguus, quum tamen sua magnitudine longe superet terram: deinde alii planetae, excepta luna, sunt quasi exiguae scintillae: omnia etiam astra. Quum igitur lux ipsa obtenebrescat antequam acies nostra illuc penetret, quomodo usque ad gloriam Dei incomprehensibilem transscendet adspectus noster? Sequitur ergo, quum Deus coelos aperit, simul dare novos oculos servis suis: quia alioqui deficerent non tantum in medio spatio, sed in decima vel centesima parte. Sic quum Stephanus vidit coelos apertos, non dubium est quin illuminati fuerunt eius oculi insolita virtute, ita ut supra captum hominis perspiceret. Sic in Christi baptismo aperti sunt coeli, hoc est Deus apparuit ac si Ioannes Baptista evectus esset supra nubes. Hoc sensu nunc dicit propheta apertos fuisse coelos. Addit se vidisse visiones Dei Quidam putant hac voce notari visiones praestantissimas, quia divinum vocatur