36:26 atria mea. 13. Ne pergatis adducere oblationem vanitatis. Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbathum, et solennes indictiones non potero: vana res est : nec conventum. 14. Neomenias vestras et solennia vestra odio habet anima mea: superfuerunt mihi loco oneris, fatigatus sum ferendo. 15. Quum expanderitis manus vestras, abscondam oculos meos a vobis. Etiamsi multiplicaveritis orationem, ego non exaudiam. Manus vestrae sanguine plenae sunt. 16. Lavate, mundemini, auferte malitiam studiorum vestrorum a conspectu oculorum meorum, desinite mala facere. 17. Discite benefacere: quaerite iudicium: restituite1) oppressum: ius dicite pupillo: tuemini viduam. 18. Venite, agedum, et disceptemus, dixit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Si rubicunda fuerint instar purpurae, quasi lana erunt. 19. Si volueritis, et audieritis, bonum terrae comedetis. 20. Quod si nolueritis, et rebelles fueritis, gladio consumemini. Quoniam os Domini loquutum est. 21. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? plena iudicio fuit: et aequitas pernoctavit2) in ea: nunc autem homicidae. 22. Argentum tuum versum est in scoriam, et vinum tuum est aqua mixtum. 23. Principes tui perversi, et socii furum, unusquisque diligit munus, et inhiat mercedibus. Causam pupilli non iudicant, nec causa viduae pervenit ad eos. 24. Propterea dicit Dominus,8) Iehovah exercituum, fortis Israel. Heu! consolationem capiam super hostibus meis: vindicabor de inimicis meis. 25. Convertam manum meam super te: purgabo ad liquidum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. 26. Et restituam iudices tuos sicut a principio, et consiliarios tuos ut ab initio. Tum dicetur de te, Civitas iustitiae, urbs fidelis. 27. Sion in iudicio redimetur: et qui reducentur ad eam, in iustitia. O dirigite. 2) habitavit. 3) Vel dominator. Pro Iehova 1551 hic et ubique: Dominus.