32:26 si dictum esset, iudicium aptabitur vel conformabitur iustitiae. Iudicium porro hic, sicut multis aliis locis, pro gubernatione accipitur, vel publico statu. Iam quia rebus in mundo turbatis videtur iniquum ac perversum esse regimen, ideo promittit meliorem exitum. Nec tantum dicit redituros ad aequitatem homines qui prius inordinate dominati fuerint, sed altius penetrat, Dominum tandem in restituenda ecclesia iustitiam quam occultaverit patefacturum : non quod eius providentia unquam a recto ordine vel minimum deflectat, sed quia hominum respectu non semper apparet talis moderatio vel temperamentum ut conspicua sit illius iustitia: quae iusta gubernatio dicitur ubi correcta est inaequalitas. Nam sicuti nocte vel tempore nubilo lumen solis absconditum est, ita dum impii homines tyrannice bonos vexant, et eorum libidini ac sceleribus laxantur habenae, inter nos et Dei providentiam interpositae nebulae lucem aequitatis obscurant, et ita quodammodo iudicium a iustitia distrahitur. Rebus autem in verum ordinem restitutis, optimus imperii et itfetitiae consensus in moderata aequalitate apparet. Fide quidem in rebus confusis iustitiam Dei, licet absconditam, apprehendere nos decet: sed hoc ad sensum et experientiam refertur, quod tanquam sereno coelo fulgebit Dei iustitia. (Post eum omnes recti corde.) Vertunt aliqui, post eam iustitiam, sed quia nomen hoc accipitur pro aequali et ordinato regimine, quum Deus vindictam sumit de improbis et suos liberat: non videtur congruere illa expositio. Malo igitur de ipso Deo intelligere, atque ita erit relativum sine antecedente. Neque enim Hebraeis rarum est, ubi Dei fit mentio, nominis eius loco ponere relativum. Sensus ergo est, iustos omnes, ubi Deus statum mundi composuerit, sumpturos animum ut eum alacrius sequantur. Etsi enim etiam crucem ferendo per aerumnas et afflictiones ad eum adspirant, ubi tamen sentiunt liberatorem, et talem conspiciunt eius manum, plenius ei sese addicunt. 16. Quis surget mihi cum adversantibus? quis se statuet mihi cum operariis iniquitatis? 17. Nisi Iehova auxilio fuisset mihi, propemodum habitasset in silentio anima mea. 18. Si dixi, Lapsus est pes meus: bonitas tua Iehova sustinuit me. 19. In multitudine cogitationum mearum, in medio mei consolationes tuae exhilarant animam meam. 16. (Quis surget) Hic propheta quasi per hypotyposin demonstrat quantopere fuerit destitutus hominum auxilio. Nam quasi in re praesenti exclamat, Quis stabit pro me? vel, se opponet hostibus meis ? ac sibi continuo respondet, Nisi Deus tulisset opem, actum de sua salute fuisse. Hoc vero ad amplificandam Dei gratiam valet, dum se praedicat