20:26 Georgius Fronspergius et comes Nicolaus a Salm fecit, et haec consuetudo fuit veteris disciplinae militaris. Quae igitur res necessaria est regno Galliae, et regi futura est gratissima, et apud omnes homines laudabilis, gratissima etiam futura principibus Imperii, inprimis vero quae veteris disciplinae et praeclarorum fidelissimorumque imperatorum semper fuit, ad eam vos praefectos hortamur, ut vestra bonitate optimum Galliae populum in hac diuturna calamitate recreetis. Neque istud vobis scriberem nisi scirem certam solutionem fore, de qua mihi civitas Lugdunensis et viri boni et magni scripserunt, quorum fidei tantum tribuo ut non recusaturus sim, si necessarium foret, me vel in custodiam hoc nomine dedere. Valete. Datum Argentorati xvj Maii anno M D LXIII. Vestrae dignitatis et existimationis et felicitatis studiosissimus Ioan. Sturmius. 3956, BULLINGERUS CALVINO. Nubila tempora sunt et vel procelloso,. Basileam Sulcerus turbat, Mombelgardiam Brentius, Poloniam alii, Eberus principes, caritas annonae Turicenses vexat, Zanchus de semetipso triumphum agi patitur. Unum fere solatium est generi sui novum munus. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 117b olim Scrin. C. Epp. Tom. IL fol. 511. . Simler. Vol. 107/) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori domino meo honorando et fratri carissimo. Genff. S. D. Tuas, honorande domine et carissime frater, 29 Aprilis datas1) mature satis accepi et ago tibi maximas pro his gratias. Dominum autem oro ut nostrorum in Gallia animos excitet ad promovendum serio evangelii cursum. Nos praeter ea quae a te accepimus nihil prorsus habemus. Varia quidem sparguntur, sed fere ab adversariis, quae nos excruciant. Proinde exhilaramur omnes, quoties tuae exoptatissimae ad nos perferuntur. Sulcerus Basileae paulatim conatur ecclesiam 3956.1) et deperditas.