2:26 debuerat. Est hic divini verbi quidam quasi genius, ut nunquam emergat, quieto ac dormiente satana. Haec certissima et in primis fidelis nota, qua discernitur a mendacibus doctrinis, quae se facile produnt dum aequis omnium auribus recipiuntur et a mundo plaudente audiuntur. Sic saeculis aliquot, quibus profundis tenebris submersa fuerunt omnia, huic mundi domino cuncti fere mortales ludus erant ac iocus, nec secus ac Sardanapalus aliquis in alta pace desidebat ac deliciabatur. Quid enim aliud quam risisset ac lusisset, tranquilla ac pacata regni possessione? At vero ubi lux e supernis affulgens tenebras eius aliquantum discussit, ubi fortis ille regnum eius turbavit ac perculit, tum vero solitum suum torporem excutere coepit, et arma corripere. Et primum quidem hominum manus concitavit, quibus illucescentem veritatem violenter opprimeret. Per quas ubi nihil profectum est, ad insidias se convertit, dissidia et dogmatum contentiones per Catabaptistas suos et alia nebulonum portenta excitavit, quibus eam obscuraret, tandem et exstingueret. Et nunc utraque machina ipsam tentare perseverat. Siquidem et verum illud semen vi ac manu hominum evellere conatur, et suis zizaniis (quantum in se est) nititur occaecare, ne crescat et fructum reddat. Id tamen ipsum frustra, si monitorem Dominum audimus, qui et eius artes multo ante nobis aperuit ne incautos deprehenderet, et contra omnes eius machinas satis firmis praesidiis armavit. Caeterum, in ipsum Dei verbum invidiam conferre, aut seditionum, quas improbi et rebelles, aut sectarum, quas impostores contra excitant, quanta est malignitas? Novum tamen exemplum non est. Interrogabatur Elias annon is esset qui turbabat Israel? Christus seditiosus Iudaeis erat. Apostolis crimen impingebatur commotionis popularis. Quid aliud agunt qui hodie omnes turbas , tumultus, contentiones, quae in nos ebulliunt, nobis imputant? Talibus autem quid respondendum sit, docuit nos Elias, nos non esse qui vel errores spargimus, vel tumultus commovemus, sed eos ipsos qui Dei virtuti obluctantur. Verum ut illud unum ad retundendam eorum temeritatem