16:26 se a quibusdam amicissimis vocatum non sine maximo illorum damno ac suo etiam maximo incommodo posse hanc profectionem illis denegare. Respondit tanden ille ut ad diem Lunae adesset: tum fore ut illi voluntatem suam aperiret. Ita factum ut Neocomo non prorsus certi discesserimus de illius profectione. Sed tamen omnino promisit Farellus cum aliis, si Iacobus missionem non impetraverit, se tamen alium esse missuros, qui in tertium mensem illic haereat, tantisper dum vel alius nobis offeratur, vel ille inter eos qui illic sunt commodum successorem repererit. Haec est summa eorum quae illic sunt confecta. Nunc accipe cur hunc ad te miserimus. Recte monebas ut illinc recta proficisceretur Brossaeus, sed non adscripsisti eius nomen quem illic sit primum conventurus. Quis autem ille sit facile fuit mihi divinare, sed quibus in aedibus commoretur neque ex quoquam qui hic sit rescire neque suspicari potui. Deinde quum emendus sit equus fratri profecturo, et sumptus etiam aliquis faciendus in vestem, ne habitus istis regionibus paene peculiaris hominem prodat, vides pecuniam illam non posse satis facere quam fratres miserunt. Sed huic quidem incommodo facile medebimur ex communi aerario aut privato etiam sumptu, quem ille resarciat quum Lutetiam pervenerit. Verum prius illud eiusmodi est, ut neque nos hoc rescire nisi ex vobis possimus, neque ille prius proficisci quam responsum acceperit. Quare vide ut primo quoque tempore per hunc nuncium, quem ad te proprie hac de causa misimus, hoc nobis significes, ut nihil sit quod illum possit remorari. Caeterum quod in postremis tuis literis adscripseras de brevi exarsuro incendio 7) ita nos tenuit anxios ut nihil supra. Vide quaeso ut nos hac molestia liberes. Vireti nostri causa8) in octavum diem, qui futurus est huius mensis xv. ampliata est. Guer altius9) Vandelio10) inter caeteros affuit, cui quum quidam obiiceret quod ducem illum, id est, vestrum comicum Caesarem sequeretur, exspecta, modo, inquit, brevi cernes hunc ducem multis militibus 14) praeeuntem. Ne hoc quidem, quamvis nihili sit et ab homine nihili profectum, praetermittere volui. De rebus nostris nisi Dominus prospiciat, Io. Tornacensem 12) migrare necesse erit propter intem- 7) fortasse de foedere Bernensi, aut de electionibus initio mensis faciendis. 8) contra Vandelium N. 2364. 2374. 9) Gueroult sive Guyrod typographus Libertinorum factioni adhaerens et Serveto favens, qui rem habuit cum Beza de Psalmis {N. 2068. 2075). 10) Varidelio Br. 11) mitibus Br. 12) Aqmleiae ministrum, de quo tamen nihil habemus quod ad rem faciat.