15:26 minis non aliam in Deo quaerendam esse quam meram eius voluntatem, quae summa est iustitiae regula. IV. Medio fidem praecedit Quamvis electi fide percipiant electionis gratiam, non tamen pendere electionem a fide sed tempore et ordine priorem esse ipsam electionem. V. Non illuminari nisi electos. Quum initium et perseverantia fidei a gratuita Dei electione fluat, nullos lumine fidei nec perseverantia donari nisi quos Deus eligit : reprobos vero vel in sua caecitate permanere necessario, vel excidere a falsa specie fidei quam prae se ferunt, ac proinde nihil esse alia omnia vel etiam eorum opera quantumvis in speciem bona, quamvis alioqui electos nonnunquam superare videantur. VI. Deum non esse autorem mali. Etsi Dei voluntas summa et prima sit rerum omnium causa, et Deus diabolum et impios omnes suo arbitrio subiectos habeat, Deum tamen neque peccati causam vocari posse, neque mali autorem, neque ulli culpae obnoxium esse. VII. Peccata hominum gubernari a Deo. Etiamsi Deus vere peccato infensus tait et damnet quidquid iniustitiae est in hominibus quia illi displicet, non tamen nuda eius permissione tantum sed nutu quoque et arcano decreto gubernari singula hominum facta. VIII. Deum non inquinari iniustitia diaboli et reproborum. Quanquam diabolus et reprobi sint Dei organa et arcana eius iudicia exsequantur, Deum tamen incomprehensibili modo sic in illis et per illos operari, ut ex eorum vitio nihil labis contrahat, quia illorum malitia iuste recteque ad bonum finem utitur. IX. Hominem ex se non nisi peccare posse. Totum hominem nihil aliud suapte natura quam peccare posse, idque necessario, non tamen coacte, sed sponte et ultro, quia totus corruptus est X. Fidem esse ex spiritu sancto* Quum autem constet humanum genus in tenebris tam alte demersum ut ne bene quidem cogitare possit, tamque a Deo aversum esse ut ad eum aspirare nequeat, inde sequitur, nullas illi prorsus superesse vires ad fidem concipiendam, s^d eam oportere creari per spiritum sanctum hominemque de integro renovari.