13:26 omnia. Eodem die coenavi apud Crantium,1!) eo accersitus ab Aloisio et reliquis sociis, quos sperabam me Niduni inventurum. Multa sumus ego et Crantius colloquuti a quibus nunc supersedeo. Audio Hallerum totum huc incumbere ut Pyrrhum nobis reconciliet. Orate Dominum pro nobis, tu et uxor et reliqui fratres et symmystae, quos omnes salutamus plurimum. Salutat te et tuam uxorem mea uxor et filiola. Vale optime. Lausannae 10. Augusti 1548. Tuus Petrus Viretus. 1059. CALVINUS FARELLO. Foris res frigide et timide geruntur, domi instant nova certamina ex literis sibi subreptis oritura, quae tamen bono animo sustinebit (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 224, cuius recentiora apographa sunt in Cod. l l l , fol. 194, in Archivis Bern. Epp. T. VII. p. 913 et ap. Simlerum Vol. 67.) Optimo et fidelissimo Christi Domini nostri servo Guillelmo Farello ecclesiae Neocomensis pastori fratri mihi carissimo. S. Quia proxime intra breve tempus duos nuncios, qui ad te proficiscebantur, inanes dimisi, veritus sum ne, si nihil nepoti tuo literarum darem, de mea ignavia expostulares. Et tamen vix occurrit quid ex multis eligam scribendum. Helvetios, quum in tempore se movissent, tam subito quievisse miror. l) Timendum igitur ne is ipse, qui dormientes expergefecit semel, iterum redormiscentes opprimat. Hic nihil fere consilii, animi parum, superbiae plus quam expediat. Fallesio tamen persuasum est hic hvemare. Tantum absunt a resipiscentia qui hactenus hic intestinum bellum gerunt, ut peiora moliantur. Quantum ex sermonibus ad me delatis coniicio, per Crantium factum est ut in l l ) Le Sieur de Crans l'un des principaux parents d'Ami Perrin {Grenus p. 14). Dominium eius situm erat prope Neodunum. 1059-1) Haec pertinent ad res Constantiensium. Quos quum Hispani d. 6. Aug. duce Alfonso Vives adorti essent, statim Thurgovienses nonnulli accurrerunt opitulatum, etiam Bernenses militem compararunt, sed partim Caesarem metuentes partim pagos catholicos mox substiterunt {Haller I. h Buchat V. 352). Senatus Genevensis iam 19. Iul a Calvino excitatus, preces publicas edixisse satis habuit.