10.2:26 Mitto5) ad te rerum novarum collectanea, hac tamen lege ut pro tua fide officioque per manus tuas ad amicos transeant, quos etiam mihi non vulgariter salutabis, praeter Frambergum,6) quem statui silentio meo emollire postquam nec blanditiis elicere nec conviciis expromer,e ab eo quidquam potui. Quod tamen omnium indignissimum est, quum frater nuper huc venerit, ne salutem quidem illi commisit. Litem Michaelis'1) velim tibi esse curae, si qua ratione explicari potest. Sed celeritate opus est. Cui si nihil reliquum feceris, habebo gratiam, ac si mihi praestiteris officium. Fungeris apud sorores interpretis vice, ne soli rideatis. Mitto epitomen alteram G. nostri,8) cui velut appendicem assuere decreveram, quod ab illis prioribus commentariis abruptum erat, nisi me tempus defecisset. Vale, frater et amice integerrime. Tuus frater Calvinus. Ut non dicam haec esse tumultuaria, ipsa de se loquuntur. Epitomen cave temere divulges.9) 5) Haec in exemplari authentico spatio interiecto in eadem charta. Apographum Cod. 141 specialem inscriptionem facit: Fc. Danieli Aurelio, a praecedenti nimirum distincta epistola. 6) Codd. Genev. simpliciter F. exhibent. Frambergorum gens Aureliae insignis. Claudio F. Noster fidum servavit animum quamvis a catholicis sacris non discedenti. 7) De duobus viris huius nominis verba facit autor Hist. eccl. T. I. p. 56 sq. ap. Bituriges liberius de rebus religionis sentientibus et dicentibus. Verum an de tali aliquo negotio hic vocabulum litis adhibeatur affirmare non ausimus. 8) Hm. de Gerardo Roussel cogitat, cuius libellum sub titulo JSpitomes exstitisse coniicit. Versio anglica habet: another Epitome of our Gymnasium, fortasse respectu habito narrationis quae sequetur. Certe commentarii illi quos vocat potius talis aliqua narratio fuisse videntur quam sui priores ad Senecam. Vide etiam post-scriptum. 9) Add. : ne in manus inimicorum incidat Codd. 450 et 141 apogr. in margine. Annum ex relatione sequente elicies.