1:26
[CO
1.
26]
Dei,
in
Evangelio
profecimus,
quin
istis
obtrectatoribus [p.
39]
vita
nostra
castitatis,
benignitatis,
misericordiae,
continentiae,
patientiae,
modestiae,
et
virtutis
cuiusvis
exemplum
esse
possit.
Nos
sane
Deum
sincere
timere
et
colere,
res
ipsa
testatur,
quando
tum
vita,
tum
morte
nostra,
nomen
eius
sanctificari
petimus.
Et
ipsa
invidia
coacta
est,
quibusdam
nostrum
innocentiae
et
civilis
integritatis
testimonium
dare,
in
quibus
id
unum
morte
plectebatur,
quod
singulari
in
laude
ponendum
erat.
Quod
si
qui
sub
praetextu
Evangelii
tumultuantur
(quales
hactenus
aliquos
in
regno
tuo
fuisse
non
compertum
est),
si
qui
vitiorum
suorum
licentiae
libertatem
gratiae
Dei
praetexunt
(quales
permultos
novi),
sunt
leges,
et
legum
poenae,
quibus
pro
meritis
graviter
coerceant
u
r
,
modo
ne
interim
Evangelium
Dei
ob
scelestorum
hominum
nequitiam
male
audiat.
Habes,
Rex
magnificentissime,
satis
multis
expositam
calumniatorum
virulentam
iniquitatem,
ne
in
eorum
delationes [p.
40]
ultra
modum
credula
aure
propendeas,
vereor
etiam
ne
nimis
multis.
[OS
36]
Quando
iam
haec
praefatio
ad
iustae
paene
apologiae
modum
accedit,
qua
non
defensionem
texere,
sed
duntaxat
ad
ipsam
causae
actionem
audiendam
animum
tuum
praemollire
studui,
aversum
quidem
nunc
et
alienatum
a
nobis,
addo
etiam
inflammatum,
sed
cuius
gratiam
recolligere
nos
posse
confidimus,
si
hanc
nostram
confessionem,
quam
pro
defensione
apud
tuam
maiestatem
esse
volumus,
placidus
compositusque
semel
legeris.
Sin
vero
ita
aures
tuas
occupant
malevolorum
susurri,
ut
nullus
sit
reis
pro
se
dicendi
locus,
importunae
vero
illae
furiae,
te
connivente,
semper
vinculis,
flagris,
equuleis,
sectionibus,
incendiis
saeviunt,
nos
quidem
velut
oves
mactationi
destinatae,
ad
extrema
quaeque
redigemur
:
sic
tamen,
ut
in
patientia
nostra
possideamus
animas
nostras
(Luc.
21),
et
manum
Domini
fortem
expectemus,
quae
indubie
tempore
aderit,
et
sese
armata
exeret,
tum
ad
pauperes
ex [p.
41]
afflictione
eruendos,
tum
ad
vindicandos
contemptores.
Dominus,
Rex
Regum,
thronum
tuum
iustitia
stabiliat,
et
solium
tuum
aequitate,
Fortissime
ac
illustrissime
Rex.
Basileae,
X
Calendas
Septembres.
|