50:259 259 EPIST. PAULI AD GALATAS 260 premuntur fratres: sed potius ut illos exoneremus. Id fit amicis et placidis correctionibus. Plurimi enim sunt adulteri, qui libenter Christum facerent lenonem : fures, qui libenter facerent eum receptatorem: omnium denique generum improbi et scelerati, qui libenter eum patronum facerent: omnes fidelium humeris ferenda imponere vellent sua onera. Terum quum tolerantiam instaurationi vel reparationi subiiciat, nemo est qui non videat qualem requirat a christianis. Adimplete legem Christi. Nomen legis, dum Christo aptatur, circumstantiae argumenti servit. Nam subest antithesis inter Christi legem et Mosis: ac si diceret: Si vobis cordi est observare legem, ecce, Christus legem vobis praescribit, quam merito aliis omnibus praeferre decet: nempe ut mutuam humanitatem colamus inter nos. Nam qui hoc non habet, nihil habet. Contra vero dicit adimpleri Christi legem, ubi quisque proximum misericordia sublevat. Quo significat supervacua esse omnia, quae a caritate aliena sunt: compositio enim verbi graeci solidum complementum exprimit. Quia autem nemo praestat omni ex parte quod requirit Paulus, ideo a perfectione absumus omnes: qui minimum prae aliis, longissime tamen Dei respectu. 3. Nam si quis putat. Ambigua est verborum constructio, sed mens Pauli certa. Nam particula quum n i h i l sit prima specie hoc sonat: si quispiam, qui alioqui nihil est (ut sunt multi nihili homines, inflati tamen stulta sui persuasione), aliquid sibi tribuat. Verum generalior est sententia: ideoque sic resolvi debet: quandoquidem universi mortales nihil sunt, qui vult aliquid videri et se aliquem esse sibi persuadet, se decipit. Primum itaque pronuntiat nos nihil esse : quo intelligit, nihil habere nos proprium quo gloriemur, sed omni bono esse vacuos: ut tota nostra gloria mera sit vanitas. Inde secundo colligit, eos se fallere, qui sibi aliquid arrogant. Est autem perquam absurdum, quum nihil magis indigne feramus quam nos ab aliis deludi, sponte nos ipsos esse nobis illusores. Haec porro cogitatio multo aequiores nos aliis reddet. Unde enim insultandi ferocia, unde superciliosa austeritas: nisi quod se quisque efferendo alios fastuose despicit? absit arrogantia, et omnes mutuo modestissimi erimus. 4. Opus autem suum probet. Validissimo iam ictu contudit Paulus humanam superbiam : sed quia inde ut plurimum provenit, quod aliis nos conferendo pretium nostri statuimus ex vili eorum aestimatione: negat hic eiusmodi comparationi esse locum. Nemo, inquit, se metiatur aliena ulna : nec sibi ideo placeat, quia alii magis displiceant. Sed omisso aliorum respectu, suam unius conscientiam excutiat: et quale sit suum opus consideret. Ea demum est vera laus, non quam aliis detrahendo nobis conciliamus: sed quam ha-