47:259 259 IN EVANGELIUM IOANNIS 260 condiscipulis: Eamus et nos, ut moriamur cum illo. 17. Venit itaque Iesus et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. 11. Amicus noster dormit. Quia prius negaverat letalem esse morbum, ne re inopinata nimis turbentur discipuli, nunc simul mortuum esse indicat et spem resurrectionis facit. Mira autem eorum ruditas quod dictum Christi de somno accipiunt. Etsi enim metaphorica est loquutio, adeo tamen frequens ac trita est in scripturis, ut Iudaeis omnibus familiariter nota esse debuerit. 12. Si dormit j salvus est. Quum somnum Lazaro salubrem esse excipiunt, ita oblique student dehortari Christum, ne illuc se conferat. Neque tamen astute in suum commodum deflectunt Christi sermonem, sed quia de somno loquutum putabant, libenter hanc fugiendi periculi occasionem arripiunt. Augustinus et multi post eum argute philosophantur in verbo dormiendi: nempe ideo transferri ad mortem, quia Deo tam facile sic excitare mortuos in vitam, quam. facile solemus nos expergefacere qui dormiunt. Sed nihil tale venisse Christo in mentem ex perpetuo scripturae usu colligere licet. Imo quum haec eadem translatio profanis quoque scriptoribus trita sit, certum est non alia ratione venisse in usum, nisi quia sine sensu iacet exanime cadaver sicuti et sopitum hominis corpus, unde et somnus non inepte vocatur mortis imago et apud Homerum xaafyvy)TOc ¨Ïavatoo. Porro quum hoc nomine corporum duntaxat notetur dormitio, nimis insulse fanatici quidam ad animas trahunt, ac si intelligentia privatae morti subiacerent. Porro Christus suam potentiam in eo commendat, quod se venturum dicit ut Lazarum excitet. Etsi enim, ut dictum est, in verbo dormiendi non exprimitur resurrectionis facilitas, Christus tamen dominum se mortis ostendit, quum se expergefacere dicit quos restituit in vitam. 14. Tunc ergo palam dixit illis. Insignis Christi bonitas, quod tantam in discipulis crassitiem ferre potuit. Et certe ideo distulit ad tempus ampliore spiritus gratia eos donare, ut momento renovati maius esset miraculum. Quum dicit et gaudeo propter vos, significat suam absentiam illis fuisse utilem, quod obscurior fuisset eius virtus, si protinus opem Lazaro tulisset. Nam quo propius ad ordinariam naturae rationem accedunt Dei opera, eo magis vilescunt ac minus est illustris eorum gloria, idque quotidie experimur. Nam si statim manum porrigit, opem eius non apprehendimus. Ergo ut Lazari resurrectionem vere divinum esse opus agnoscerent discipuli, eam differri oportuit, ut longissime ab humano remedio abesset. Caeterum memoria repetendum est quod prius attigi, paternam Dei erga nos indulgentiam hic repraesentari in Christi per-