29:259
259
HOMILIA
IL
260
Quid
tibi
cum
Anna
uxore
est
rei?
Quid
molesta
es?
Quid
afflictae
tam
insolenter
insultas?
Annon
uxor
est,
etsi
non
idem
tecum
a
Deo
sortita
beneficium
ut
ex
me
liberos
susciperet?
Istiusmodi
sane
verbis
erat
coercenda:
sed
Elcanae
satis
est
uxorem
consolari,
et
se
illius
patronum
profiteri
:
quare
iubet
eam
bono
esse
animo,
ac
de
se
omnia
sperare
officia,
non
secus
ac
si
decem
filios
baberet.
In
summa
videmus
Elcanam
Annae
uxori
patrocinari,
et
amorem
erga
illam
suum
profiteri,
quod
arrogantis
illius
feminae
contumelias
modeste
ac
patienter
tulisset.
Caeterum
et
illud
observandum,
non
fuisse
leves
ac
momentaneas
iniurias,
sed
diuturniores,
ut
quae
quotannis
ascendentibus
illis
Schiluntem
ad
sacrificandum
renovarentur.
Ubi
nobis
iterum
obstinatae
feminae
pertinacia
observanda,
quam
non
sacrae
illae
caeremoniae,
non
divina
lex
a
proposita
malitia
dimovent,
sed
potius
occasionem
novarum
rixarum
subministrant.
Quare
omnem
humanitatem
exuisse,
omnem
Dei
timorem
abiecisse
merito
dici
potest.
Danda
itaque
nobis
opera
ne
malo
assuescamus.
Nam,
quaeso
quales
quantaeque
diaboli
fraudes
quibus
in
hominibus
operatur?
Cui
si
locum
dederimus,
futurum
est
ut
incauti
paulatim
in
feras
transformemur,
ut
rationi
nullus
amplius
locus
supersit.
Porro
quid
Elcanas
profecerit
duabus
contra
divinae
legis
instituta
ductis
uxoribus,
vel
ex
eo
conspicuum
est,
quod
utrinque
constringatur:
hinc
lacrymabundam
ex
iniuria
passa
uxorem,
inde
alteram
arrogantem
ex
illata
conspicit,
sed
tanto
malo
remedium
adferre
nequit
:
etsi
non
dubium
est
quin
illatae
uxori
iniuriae
acriter
eum
momorderint
atque
lancinarint.
Sed
quid
agas,
iugo
se
illicito
implicuerat,
itaque
libertate
privatus
serviat
necesse
est.
Si
una
contentus
fuisset
uxore,
quamvis
morosam
ac
difficilem,
tamen
iuvante
Deo
legitimis
remediis
domuisset:
sed
quandoquidem
matrimonii
legem
violavit,
seque
praeter
priorem
alteri
addixit,
quis
non
iure
agi
cum
illo,
si
hinc
inde
nascuntur
illi
molestiae,
merito
iudicabit?
Sic
patriarchas
ipsos
polygamos
factos
Deus
ipse
variis
modis
castigavit,
tam
ut
hoc
sibi
in
illis
etiam
displicere
vitium
demonstraret,
quam
ut
ne
quis
illorum
exemplo
se
tueretur.
Abrahamus
alteram
uxorem,
etiam
hortante
Sara,
duxit:
sed
quas
tandem
poenas
luit,
coactus
proprium
filium
abdicare
et
laribus
suis
expellere?
Et
quidem
non
magnificis
donis,
ut
divitem
et
opulentum
virum
decebat,
onustum,
sed
unico
pane
et
utre
aquae
pleno
donatum
lacrymis
filium,
ex
ancilla
licet,
prosequi
videmus,
Deo
ipsum
ad
istiusmodi,
ut
ita
dicam,
severitatem
inducente.
Quid
vero
Iacobus,
Rachelem
uxorem
alteri
adducens
in
quas
se
miserias
immersit?
Pacta
quidem
illi
fuerat
ingens
iniuria
supposita
Lea
pro
Rachele
prius
desponsata
:
verum-
|