20:259 259 EPISTOLAE 4081.4082 260 enim minus necessarium ac fortasse etiam putidum foret. Iam enim si rebus hic non satis compositis statim ad vos scripsissem, nil certi a me accipere potuissetis, et praematura tamen solutio vice legitimae satisfactionis fuisset. Nunc tanto commodius id praesto quanto serius. Res igitur nostrae, quarum vobis non minimam esse curam existimo, optimo in statu sunt, pro huius loci conditione et scholae. Hebraea nunc serio amplecti incipio ac si Dominus dederit feliciter persequar. Theologiam partim in schola, partim in privata statione meditor. Bonus ille noster praeceptor communisque parens assidue ex Ezechiele, quem in manibus habet, recitare solet, id est, pro instituto huius anni tribus primis diebus singularum hebdomadarum, una semper interposita, qua vicissim Theodorus noster xaxrixyGw ex graeco enarrat tribus quoque primis tantum diebus hebdomadis suae : nam tribus ultimis uterque semper feriatur. Ex eius autem quem postremo dixi lectione maior profectus redire solet, tum quod enarratio Catechismi id per se ferat, tum vero quod ille frequens sit et assiduus. Alter enim vir ex morbo vix suam vicem constanter obire potest, quod maxime illi hiemali tempore contingere creditur : aestivo enim melius fere ille habet. Ita sane fit ut totum fere scholae iugum ferat Theodorus, cuius ex eo manifesta fortitudo apparet quod ubi multae segetes auditorum sunt bovis robur necessario appareat. Frequens enim auditorium est ac fere ducenti in eo numerari liquido possunt. Ii autem sunt totius scholae praestantissimi. Caeteri enim minorum quodammodo gentium Porto et Cevallerio et Scrimgero *.) tantum dant operam in graecis, hebraeis et philosophia, quod maxime aetatem primam deceat. Gymnasium frequentissimum est, et si de eo mihi non ita ex usu liquet plus tamen quadringentis pueris in eo reperiri posse creditur. Indigenae plurimi, caeteri nostrates, Itali pauci. Ego autem privatis meditationibus plurimum &$oXoy(o, quod publica studia mihi non satis sufficere videntur, ac (ut uno verbo loquar) nihil hic nunc fere habetur quod non domi quisque assequi possit. Quod omnino faciet ne hic morer diutissime. Studia tamen nostra et tranquillo otio inprimis foventur hic, quod in Gallia totum sesquiannum frustra speraveram. Et vero continua verbi Dei auditio et publicum singularis huius civitatis exemplum nos mirum in modum retinent. Hic ob suspiciones perpetuas excubiae assiduae.3) Omnia 4081..1) Franc. Porto lector graecus 1561; Ant Chevalier gros. I hebr. 1559; H. Scrimger, philos. pres. 1561. Primus ide origine graecus, alter Normannus ex oppido Vire, tertius Scotus ex Dundee. 2) Reg. du Conseil 12 et 21 Dec. 1563; Rob. Maistre et Iul. Coster recompenses pour avoir revele un complot qui tendait a livrer la ville au duc de Savoie. Ibid. lan. 1564;