15:259 259 EPISTOLAE 2024.2026 260 (Ex autographo Bibi. pastorum Neocomensium. Epp. Vireti fasc. VIII. N. 14.) Eximio Christi servo Guilielmo Farello Neocomensis ecclesiae pastori fidelissimo fratri et symmystae venerando. Neocomi. 8. Si arbitratus fuissem me tam repente post tuum a me discessum Genevam profecturum,1) te hortatus fuissem ut eandem mecum viam arriperes. Non enim statueram eo ante vindemias proficisci. Sed quum inde Bega rediisset ac ex eo intelligerem me a Calvino et multis aliis bonis viris exspectari, mutavi consilium. Reliqui ecclesiam illam in eo paene statu in quo abs te nuper visa est. Egi causam quandam in senatu adversus Gueroldum2) Bezamastigem et famosam illius epistolam quam cum psalmis aliquot clam excudit. Nondum intellexi quid confectum sit. Contuli cum Calvino de consilio illius qui cogitaverat ad regem scribere.3) Sentit Calvinus mecum et cum Beza, iudicatque consilium nimis plenum periculo, cuius nulla appareat spes profectus, sed magnos potius motus promittere videatur. De Arcuario si coram quod sentio dicere non conceditur, scribam non meam modo sed et Calvini sententiam, qui factum valde improbat. Differam autem aliquamdiu consulto, quia si mihi Bernam redeundum sit commodius per vos transeundo haec causa peragetur. Fuit non ita pridem hic Arcuarius, sed ne ullius corruptelae me apud vos suspectum redderet nec salutavit nec invisit. Salutabis fratres omnes. Vale. Lausannae 6. Octobr. 1554. Tuus Petrus Viretus. 2025. BURGHARDUS CALVINO. Gratias agit de constanti qua ipsum prosequitur amicitiaf eandem se invicem ei usque servare testatur. Exemplaria Commentarii in Genesin Principibus tradita sunt, ab his vero cum theologis communicata, 2024.1) De hoc itinere Reg. du Conseil 27. Sept. 4. Od. et Ep. Bezae ad Senatum Genev. d. d. 19. Oct. ap. Baum. 1.438. 2) Alias Guyrod, Gueroult, nisi fallimur, typographus, mii etiam in causa Servetana in suspicionem venerat, ut et Sim. du Bosc qui et ipse in hoc negotio Psalmorum implicitus erat (Opp. VIIL 752 sq. Reg. du Conseil 22. Nov. IS. Dec.) 3) an pro captivo quodam, aut omnino pro evangelicis ?