1:259 INSTITUTIO REL. CHRIST. 1539.1554. cur in nostram ipsorum doctrinaeque nostrae damnationem omnes ordines consentiant ac conspirent. Hoc affectu correpti, qui ad iudicandum sedent, praeiudicia quae domo attulerunt pro sententiis pronuntiant, et se rite perfunctos suis partibus putant si neminem ad supplicium trahi iubeant, nisi aut sua confessione, aut solidis testimoniis convictum. At cuius criminis? Damnatae, aiunt, istius doctrinae. At quo iure damnata est? Id autem erat defensionis praesidium: non doctrinam ipsam abnegare, sed pro vera tueri. Hic mussitandi quoque facultas praeciditur. Quare non inique postulo, Rex invictissime, ut integram causae istius cognitionem suscipias, quae perturbate hactenus, nulloque iuris ordine, et impotenti aestu magis, quam legitima gravitate tractata est, vel quoquo modo exagitata. Neque hic me privatam defensionem meditari existimes, qua salvum in patriam reditum mihi conficiam: quam tametsi quo decet humanitatis affectu prosequor, ut nunc tamen res sunt, ea non moleste careo. Verum communem piorum omnium, adeoque ipsam Christi causam complector; quae modis omnibus hodie in regno tuo proscissa ac protrita, velut deplorata iacet. Pharisaeorum id quidem quorundam tyrannide magis quam tua conscientia. Sed qui id fiat, hic dicere nihil attinet; afflicta certe iacet. Hoc enim profecerunt impii, ut Christi veritas, si non ut fugata dissipataque interiret, 1) certe ut sepulta et ignobilis lateat; paupercula vero ecclesia aut crudelibus caedibus absumpta sit, aut exsiliis abacta, aut minis ac terroribus perculsa, ne hiscere quidem audeat. Et instant etiamnum qua solent insania et ferocitate; fortiter in parietem iam inclinatum, et ruinam quam fecerunt incumbentes. Nullus interim prodit, qui talibus furiis patrocinium suum opponat. Quod si qui veritati maxime favere videri volunt, ignoscendum esse censent errori, et imprudentiae imperitorum hominum. Sic enim modesti homines loquuntur: errorem et imprudentiam vocantes, quam norunt certissimam esse Dei veritatem; imperitos homines, quorum ingenium non 1) intereat 1559.