9:258 reverenter adorare conveniat potius, quam excutere. *) Interea principium illud retinet: Quamvis nos ratio consilii lateat, semper tribuendam esse Deo iustitiae laudem: quia eius voluntas summa sit aequitatis regula. Quisquis hominem ita docentem gravare tam atroci invidia velit, quasi Deum faciat peccati autorem, hoc probandum imprimis suscipiat: quia impii Christum crucifigendo fecerunt quae Dei consilium et manus decreverant, Deum sceleris esse socium, et partem culpae sustinere. Atqui dictum illud: Impios fecisse quae decreverant manus et consilium Dei, non Calvini est, sed Petri (Act. 2, 23), et totius primitivae ecclesiae, [pag. 6] Desinant ergo praeposteri isti homines dilucidam ac puram spiritus sancti doctrinam maculis suis et sordibus inficere, simulque fucum facere simplicibus, ut audito peccati nomine, qui statum quaestionis non tenent, tam odiosum scopulum2) refugiant. Postquam conquestus est David se iniusta hostium violentia opprimi, adiungit tamen, Deum hoc fecisse (2 Sam. IG, 10). Iob spoliatus a latronibus, vexatus a diabolo, pronunciat ipse quoque haec omnia a Deo esse profecta (Iob. 1, 21). Si quis excipiat, Deum hoc modo fieri peccati autorem, cum sanctis Dei prophetis, atque etiam cum spiritu sancto litiget. Sed quum piam illam distinctionem tenerent, sic omnia fieri Deo ordinante, ut tamen rectum sit ac iustum quidquid vult et decernit: non dubitarunt eum locare in summo gradu, qui Satanam et omnes sceleratos arcano fraeno regeret Hoc forte brevi responso satis refutata esset hominis improbitas, dum Calvini sententiam tam [pag. 7] perverse corrumpit ac deformat. Quo tamen melius detegatur, alios etiam eius fumos discutere 1) que de les esplucher ou de sV fourrer trop avaut. 2) difficulte. 17