8:258 praeditus, eodem opere et liberum hominis arbitrium statuere, et arcanum Dei consilium, quo alios eligit in salutem, alios aeterno exitio destinat, evertere conatus est. Quia vero me nominatim aggressus erat, per cuius latus piam sanamque doctrinam confoderet, sacrilegum hominis furorem compescere necesse habui. Sed quia tunc aliis negotiis districtus, utrumque argumentum brevi temporis spatio complecti non poteram: altera parte absoluta, de praedestinatione, quum daretur occasio, me postea scripturum recepi. Paulo post librum editum moritur Pighius. Ergo ne cani mortuo insultarem, ad alias lucubrationes me converti. Et ab eo tempore quod agerem nunquam defuit. Ad haec, quia hoc doctrinae caput iam et copiose a me tractatum, et clare explicatum, et solidis scripturae testimoniis comprobatum fuerat, non adeo necessarius videbatur hic labor, quin tuto omitti posset. Sed quia hodie male feriati quidam spiritus, quidquid de gratuita piorum electione et aeterno reproborum iudicia scripturis proditum [pag. 12] est, Pighii exemplo diruere moliuntur: ne longius serpat contagio, frivola eorum obiecta, quibus se et alios deludunt, colligenda et breviter refellenda censui. Inter reliquos emersit in Italia Greorgius quidam Siculus, homo quidem indoctus et contemptu quam insectatione dignior: nisi quod nomen; fraude et impostura partum, magnas illi ad nocendum vires dedit Nam quum Benedictinus esset monachus, diu in gurgustio suo latuit, donec Lucius Abbas, unus ex patribus Tridentinis, falsa ipsum commendatione in sublime extulit, sperans se quoque eius humeris in coelos usque evolaturum. Nebulo hic Christum sibi apparuisse, et totius scripturae ab illo se interpretem constitutum mentitus, quod ipse crassa pudendaque inscitia plus quam vanum esse prodebat, nullo negotio plurimis verum esse persuasit. Atque, ut fabulam ad extremum usque actum perduceret, tanta confidentia ebuccinavit deliros suos sensus, ut imperitos, qui iam praeiudicio vincti tenebantur, prorsus attonitos redderet. Et certe talibus pro- 17