7:258 indulgentiam correctus fuit Heli, tune impune feres, quod ad tam horrenda filiorum tuorum flagitia non solum conniveas tacitus, sed manum illis auxiliarem praebeas ? approbes certe palam, et magna ex parte non dissimules, te autore perpetrari? Non te hic8) Dei iudicium sollicitat? nullus metus animum tuum percellit? Sed de naturalibus filiis iam plus satis. Iactas te Christianorum omnium esse patrem. In tam deplorata mundi corruptione, quis amplius taciturnitati est locus? Siles tamen, et mundum sciens ac videns in exitium ruere cum silentio pateris. Si Heli non pepercit Deus, quale tibi supplicium imminere cogitas ? Propius etiamnum te urgeo.4) Qualis est sedis tuae status quae tibi instar familiae esse debet? Quid agunt tui vicarii? Qualis in curia tua negotiatio exercetur? Qualiter se clerus tuus gerit? Quam mihi Sodomam reperies, ubi maior unquam fuerit malorum omnium impunitas? magis perdita impudentia? licentia magis effraenis? Et nunc, perinde ac si nihil esset domi quod ageres, times, ne ob unam hanc [pag. 45] culpam immineat ira Dei tuo capiti, si concedi Protestantibus pacem et iuris aequitatem tacitus sinas, quoad de religione 1) Sic princeps, caeterae et Gallus: Frenesius, quae lectio infra passim in ipsa principe occurrit. 2) Princeps: exsecrandae. 3) Sic scribimus cum Gallasio et caeteris. Princeps habet: his 4) Sic omnino legendum, non urget, quod exhibet ed. princeps. Calvini opera. Vol VIL 17