55:258 amicitiae vinculum, quum de se quisque modeste et submisse sentit: sicut rursum nihil est quod plures pariat discordias, quam dum nimium placemus nobis. Prudenter ergo Petrus, qui nos taicecvocppovac esse iubet, ne superbia et animorum altitudo ad proximorum contemptum nos stimulet. 9. Non reddentes malum pro malo. His verbis prohibetur omnis vindicta. Nam ut salva maneat caritas, necesse est multa ferre. Quamquam hic non de mutua benevolentia concionatur: sed nos iniuriarum vult esse patientes ubi impii homines nos lacessunt. Tametsi autem vulgo existiment pusilli hoc et abiecti esse animi, non ulcisci iniurias: summa tamen magnanimitas coram Deo censetur, quemadmodum superius dictum est. Nec vero sufficit abstinere a vindicta: sed hoc quoque Petrus postulat, ut iis bene precemur qui nos probris afficiunt. Benedicere hic pro bene precari accipitur: quia opponitur secundo membro. Sed in genere hoc docet Petrus, mala beneficiis vincenda esse. Hoc quidem valde arduum: sed patrem nostrum coelestem in eo nos imitari decet, qui solem suum oriri facit super indignos. Quod autem sophistae consilium esse fingunt, futile est cavillum. Simul enim atque hoc dixit Christus: Diligite inimicos, doctrinam suam confirmat, ut sitis filii Dei. Scientes quod in hoc vocati estis. Significat hanc legem impositam esse fidelibus, quum a Deo vocati sunt, ut se non eatenus tantum mansuetos praebeant, ne retalient illatas sibi iniurias: sed etiam ut maledicentibus benedicant. Quia autem dura et propemodum iniqua videri posset haec conditio, ad praemium eos revocat. Ac si diceret, non esse cur fideles querantur: quia in suum bonum remittant iniurias. In summa, ostendit quantum sit patientiae lucrum: quia si aequo animo sustinemus iniurias, Dominus nos sua benedictione prosequitur. Verbum xXnjpovo[ietv positum videtur ad exprimendam perpetuitatem: ac si dixisset Petrus, nobis non ad breve tempus modo bene fore, sed semper, si in ferendis iniuriis moderati simus. Porro alio modo benedicit Deus quam homines. Nostrum enim est vota ad eum concipere: ipse effectum in manu habet. Ex adverso autem significat Petrus, qui ulcisci iniurias volent, illis infeliciter cessurum quidquid tentabunt: quia hoc modo se Dei benedictione abdicant. 10. Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, contineat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. ll. Declinet a malo, et faciat bonum: quaerat pacem, et persequatur eam. 12. Quoniam oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala. 13. Et quis est qui vobis male faciat, si boni aemuli sitis? 14. Verum etiam si patiamini propter a 17