52:258 Utrumque ergo se ex Christi gratia fatetur habere,, quod semel evectus est, et quod permaneat in statu. 13. Blasphemus et persequutor. Blasphemus adversus Deum, persequutor et violentus adversus ecclesiam. Videmus quam ingenue agnoscat quod illi probro dari poterat: quam non extenuet sua peccata, quam libenter suam indignitatem fatendo, magnitudinem gratiae Dei amplificet. Nam persequutoris nomine non contentus, furorem suum ac saevitiam altero nomine magis exprimere voluit. Quia ignorans feci in incredulUate. Yeniam, inquit, meae incredulitatis obtinui, quia ex ignorantia manabat. Nam persequutio et violentia nihil quam incredulitatis fructus erant. Atqui videtur innuere, nullum esse veniae locum nisi ubi suppetit ignorantiae excusatio. Quid ergo? an si quis sciens peccaverit, nunquam ignoscet Deus? Respondeo, notandum esse incredulitatis nomen, quod dictum Pauli ad priorem legis tabulam restringit. Secundae tabulae transgressiones, etiamsi voluntariae sunt, condonantur: qui sciens et volens priorem tabulam violat, quia recta se Deo opponit, peccat in spiritum sanctum. Neque enim infirmitate labitur, sed adversus Deum impie ruendo, certum reprobationis suae signum edit. Et hinc colligi potest definitio peccati in spiritum sanctum: primum, quod sit directa in Deum contumacia in transgressione prioris tabulae: deinde quod sit malitiosa veritatis reiectio. Ubi enim non respuitur, destinata malitia, Dei veritas: non resistitur spiritui sancto. Denique incredulitas loco generis ponitur: malitiosum autem propositum, quod opponitur ignorantiae, est quasi differentia. Perperam itaque faciunt qui peccatum in spiritum sanctum constituunt in transgressione secundae tabulae. Perperam et illi qui inconsideratum et caecum impetum damnant tanti criminis. Nam tunc demum peccatur in spiritum sanctum, quum voluntarium bellum suscipiunt adversus Deum homines mortales, ut lucem spiritus sibi oblatam exstinguant. Horrenda est enim eiusmodi impietas, et immanis audacia. Nec dubium est quin tacita denuntiatione terrere voluerit omnes qui semel illuminati fuerunt, ne adversus cognitam veritatem impingant: quia exitialis sit casus. Nam si propter ignorantiam Paulo suas blasphemias ignovit Deus: qui scienter dataque opera blasphemant, nullam veniam sperare debent. Sed videtur id frustra dici: nusquam enim sine ignorantia potest esse incredulitas, quae semper caeca est. Respondeo, ex infidelibus alios ita esse caecos, ut falsa recti imaginatione fallantur: alios autem sic excaecatos, ut malitia tamen praevaleat. Paulus non omnino vacuus erat pravo affectu: sed inconsideratus zelus abripiebat hominem, ut rectum esse putaret quod agebat. Non erat ergo adversarius Christi proposito, sed errore et inscientia. Pharisaei, qiii 17