50:258 circumventi, eos durius insectari inhumanum est. Atqui scimus diabolum semper intentum esse insidiis : et nos mille modis ab eo circumveniri. Quum ergo ex fratribus quempiam videmus lapsum, cogitemus in Satanae laqueos incidisse: ac misericordia tangamur simusque eo ad ignoscendum propensiores. Caeterum non dubium est quin delicta vel lapsus ab intestinis sceleribus discernat, quae coniuncta sunt cum deliberato et obstinato Dei contemptu. Talis nequitia et malitiosa adversus Deum conspiratio severius excipienda est. Quis enim illic lenitatis profectus? Particula tamen, quae inseritur, etiam, tantundem valet ac si veniam dari iuberet non modo infirmis qui tentati fuerint, sed qui tentationi succubuerint. Vos, qui spirituales. Non loquitur ironice, sed utcunque spirituales sint, non tamen penitus spiritu sunt referti. Talium officium est erigere lapsos. Quorsum enim excellunt nisi in fratrum salutem? nam certe quo quisque ampliore gratia praeditus est, eo magis obstrictus est minoribus, ut se impendat in eorum aedificationem. Sed quia tam sumus praeposteri, ut etiam in optimis officiis erremus: ideo admonet ne quid carnis admisceant. Considerans te ipsum. Non temere numerum mutavit. Nam efficacior est admonitio, dum sigillatim unumquemque appellat iubetque in se ipsum descendere. Tu quisquis es, inquit, qui censorem agis in alios, te quoque respice. Nihil enim difficilius quam nos adducere ad propriae infirmitatis recognitionem vel examen. Quum simus in notandis aliorum vitiis plus quam acuti: quod ad nostra, non videmus manticae quod in tergo est, ut inquit ille. Itaque quo acrius stimulet, singulari numero utitur. Duplex autem potest esse sensus. Nam quum agnoscimus nos peccatis obnoxios, veniam, quam volumus nobis dari, vicissim libentius aliis damus. Ideo quidam sic accipiunt Pauli verba, ne immitem vel inexorabilem aliis te praebeas, qui peccator ipse es, et fratrum misericordia eges. Mihi tamen altera expositio non minus placet: ut Paulus cavere praecipiat ne alios corrigendo ipsi peccemus. Est enim periculum quod summopere cavendum est, et difficulter tamen cavetur: quia nihil proclivius quam modum excedere. Quamquam nihil obstat quominus tentationem accipias in praesenti causa et ad totam vitam extendas. Meminerimus ergo a nobis incipere, quoties agenda est de vitiis censura: ut infirmitatis nostrae memores, erga alios simus moderati. 2. Alii aliorum onera portate. Valde apposita est loquutio ad humanitatis commendationem, quum infirmitates vel vitia, quibus laboramus, vocat onera. Natura enim hoc dictat, sublevandos esse qui oneri succumbunt. Portare autem onera iubet, non ut indulgentia aut dissimulatione foveamus mala quibus 17