29:258
dum
ne
sic
cum
proximis
versemur,
ut
sine
causa
vel
iniuria
lacessitus
ipsi
Deo
bellum
intulisse
videamur.
Anna
vero
sic
lacessita
flevisse,
et
indoluisse,
ac
cibum
non
sumsisse
hic
dicitur.
Qua
in
re
aliquid
humani
passam
apparet.
Neque
id
mirum:
sic
enim
fere
fit
ut
bona
indole
praediti
contumeliis
et
vituperio
maxime
afficiantur.
Virum
fortem
et
magnanimum
facile
illatam
corpori
iniuriam
ferre
videmus,
vehementer
autem
contumeliis,
cum
vituperio
ac
dedecore
coniunctis,
affici.
Verumtamen
etsi
hoc
humanum
est,
non
tamen
coram
Deo
culpa
vacuum.
Et
quid
suo
fastu
Peninna
efficiat?
Quare
nostris
passionibus
modum
adhibere
discamus:
ac
si
nos
mortales
despectui
habent,
Dei
favore
et
benevolentia
nos
consolemur,
et
quascunque
illatas
iniurias
patienter
in
Deum
nostri
curam
reiicientes
feramus.
Quis
vero
doloris
ac
lacrymarum
Annae
fuerit
deinceps
exitus,
videamus,
nempe
ad
Deum
supplex
facta
dicitur.
Iniuriam
iniuria
pellere
non
nititur,
quod
sibi
multi
licere
putant:
non
meditatur
adversus
Peninnam
dolos,
sed
lacrymabunda
se
ad
Dei
sanctuarium,
tutum
asylum,
confert.
Hinc
discamus
ut
si,
quandoquidem
homines
sumus,
non
possumus
non
affici
iniuriis
quin
humanum
aliquid
patiamur,
remedium
optimum
esse
si
iracundiam
compescamus,
ne
maiores
irae
aut
simultates
surgant.
Nam
plerumque
hoc
accidit
ut
animi
paulatim
ira
et
odio
inflammati,
tandem
implacabiles
et
inexpiabiles
fiant.
Nam
qui
ludibrio
se
haberi
conspexerit,
dum
iracundiae
suae
vicissim
obtemperat,
et
animi
impotens
quidquid
ira
suggesserit
evomuerit,
fit
ut
irae
crescant,
et
in
utrumque
Satan
dominetur,
ut
in
dies
ad
priores
iniurias
aliae
accedant,
et
iurgia
iurgiis
cumulentur.
Hinc
privatam
sibi
quisque
vindictam
permissam
arbitratur,
malumque
malo
repellere.
Quod
quid
tandem
aliud
est
quam
ipsi
diabolo
sacrificare?
Non
sic
Anna:
nam
etsi
dolore
aliquo
tangitur,
et
illatis
contumeliis
afficitur,
tamen
ad
lacrymas
potius
quam
ad
vim
confugit.
Quare
maritum
ipsius
modestiam
observasse
verisimile
est,
ac
proinde
ad
partes
ipsius
adversus
alteram
tutandas
factum
procliviorem.
Hinc
observandum,
longe
conducibilius
esse
nobis
illatas
iniurias
ferre
quam
ulcisci:
quod
eorum
nobis
favorem
conciliemus,
quibus
alioquin
iniquioribus
uteremur.
Si
Anna
contumelias
contumeliis
propulsasset,
verisimile
estElcanam
in
alteram
partem
magis
proclivem
futurum,
et
tanquam
sibi
illatam
iniuriam
vindicaturum.
At
quum
eam
silentio
prementem
iniurias,
et
lacrymis
sese
ac
sui
contemptum
vindicantem
videt,
in
eius
causam
propensior,
verbis
etiam
amicis
eam
solatur:
Etsi
non
omni
hac
in
parte
culpa
eximendus
videtur
Nam
quum
in
arrogantem
feminam
autoritatem
haberet,
an
non
eam
severioribus
verbis
increpare
debuit:
17
|