20:258 praesertim conservanda. Itaque obsecramus te, ut quid de illo et eius genero, quem secum huc deducere vellet, quid inquam de utroque sentias, ad nos scribere velis. Metuimus enim ne doctrinam praedestinationis quam sequimur repudient, et disciplinam, quam doctrinae nervum esse arbitramur, non magnopere curent. Nos autem nullum consilium de illis ante capere possumus quam literis tuis certiores facti de his duobus capitibus fuerimus. Et ne tibi quidquam dissimulem, probare non possum quod patriae desiderio ecclesias deserant, in quibus tam diu versati fuerint. In quo aperte declarant, nunquam se paternum animum erga illas induisse, et pro filiis se adhuc non illos agnoscere. Nam si Christo illos genuerint, quid causae esse potest quod eos ita abiiciant, nisi forte hoc sint ingratitudine et pertinacia commeriti, ut domus illorum deserta relinquatur. Domini esto iudicium. Quem oro per Christum mediatorem nostrum ut te adhuc nobis incolumem servet. Bene vale. xv* Februarii Salmuro Andium.2) Tui studiossimus Io. Acanth. 4081. PBRROTUS DANIELIBUS. Formam studiorum suorum et Genevensis scholae instituta describit. (Ex bibliotheca Bernensi, Cod. Bongars. 141 N. 202 autogr.) A Messieurs Messieurs les Daniels dempres Ste Croix a Orleans. Si qua ante hunc diem scribendi occasio data esset non ita dudum hanc officii sponsionisque nostrae exhibitionem desiderassetis : sed quia optima fide, quantum scire potui, diligentiae nostrae, quae vobis ignota non est, testationem novissimam hactenus edere non licuit, nec res nostrae ferunt, nec adeo ipse causae status praesertim apud vos ut fusius de cessationis excusatione TtooleycouKu^ illud 2) Be natalibus certum aliquid statuere non possumus, quid quod de Spina Salmurii commorante aliunde non constat, nisi quod Henrico IV. regnante ibi ministerio fungens obiit Anno 1568 S. Quintini fuit, 1566 Parisiis (BulleUn VIII. 454. V. 18 seqq.). Nos ut hoc potissimum loco hanc insereremus permovit quod de valetudine Calvini dicit 17