15:258 Nunc vobis reputare promptum est quam foeda et confusa perturbatio passim in hac regione grassetur, quanta papistis risus materia praebeatur, imo quantis ludibriis expositum sit sacrum Christi nomen. Certe infirmi prope omnes labascunt, cruciantur mirabiliter pii, insultant profani contemptores, et palam quidvis in doctrinam pietatis evomere intrepide audent. Utrinque vero iam bullire incipiunt contentiones. Nos quorum animi a violentis remediis abhorrent, nihil factu melius fore censuimus quam delata ad Senatum vestrum querimonia suppliciter petere ut fidem suam his malis corrigendis interponere ne gravetur. Caeterum quia haec vobis quoque communis est causa, initium a vobis facere visum est, ut nos in causa communi vestro patrocinio iuvetis. Quod sicuti aequissimum est, ita vos non modo sponte sed libenter quoque facturos confidimus. Nam si absurdum foret, vos aliunde admonitos, vel nobis tacentibus, sedandis talibus turbis operam non impendere, quid nunc a nobis rogatos et per fraternam quae nobis in Christo est coniunctionem observatos facere convenit? Quam quam non aliud a vobis petimus nisi ut aliquem unum ex vobis symmystae nostro ducem eligatis, a quo in curiam deductus facilem audientiam impetret, dum clarissimus senatus vester rem vobis intelligat cordi esse. Valete, optimi et venerandi fratres. Dominus vos spiritu suo regat et virtute sustineat usque in finem. Genevae pridie nonas Octobris 1554. Fratres et symmystae vestri Genevensis ecclesiae pastores6) Ioannes Calvinus. Abelus Poupinus. Franciscus Bourgoinus. Raimondus Calvetus. Michael Copus, a Sancto Andrea. Io. Faber. 3024. VIRETUS FARELLO. Nonnulla habet de itinere nuper Genevam suscepto, de causa Bezae contra typographum quendam, de consilio ad Begem scribendi ete. 6) Subscriptiones singulae manu propria, 17