1:258 factis innocentiam fore, si accusasse sufficiat. Sane, si quis faciendae invidiae causa, doctrinam hanc, cuius rationem tibi reddere conor, omnium ordinum calculis damnatam, multis fori praeiudiciis confossam iamdudum fuisse causetur, nihil aliud dixerit quam partim adversariorum factione et potentia violenter deiectam, partim mendaciis, technis, calumniis, insidiose fraudulenterque oppressam. Vis est, quod indicta causa sanguinariae sententiae adversus illam feruntur; fraus, quod seditionis et maleficii praeter meritum insimulatur. Ne quis haec iniuria nos queri existimet, ipse nobis testis esse potes, Rex nobilissime, quam mendacibus calumniis quotidie apud te traducatur: quod non aliorsum spectet, nisi ut regibus sua sceptra e manibus praeripiantur, 1) tribunalia, iudiciaque omnia praecipitentur, 2) subvertantur ordines omnes et politiae, pax et quies populi perturbetur, leges omnes abrogentur, dominia et possessiones dissipentur, omnia denique sursum deorsum volvantur. Et tamen minimam portiunculam audis: horrenda enim quaedam in vulgus sparguntur, quae si vera essent, merito illam cum suis autoribus mille ignibus ac crucibus dignam universus mundus iudicet. Quis iam miretur publicum odium in illam accensum esse, ubi iniquissimis istis criminationibus fides habetur? En 1) extorqueantur 1545; extorqueat 1550 seqq. 2) praecipitet, subvertat . . . . politias, pacem et quietem populi perturbet . . . . abroget . . . . dissipet . . . . volvat 1550 seqq. 17