9:257 257 BUEYIS RESPONSIO AD DILUENDAS NEBULONIS CUIUSDAM CALUMNIAS QUIBUS DOCTRINAM DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE FOEDARE CONATUS EST. Oblatum est mihi insulsum nebulonis cuiusdam scriptum, qui so tamen patronum ac vindicem gloriae Dei iactat: quia principium illud oppugnet, mundum a Deo sic gubernari, ut nihil nisi arcano eius arbitrio fiat. Interea non videt miser ille, dum fallaces ad excusandam Dei iustitiam praetextus captat, se eius potentiam evertere. Quod perinde est ac si Deum ipsum discerpere l) tentaret. Caeterum, ut colorem suo sacrilegio2) inducat, non minus improbe,s) quam malitiose praefatur, Deum non esse malorum causam, nec velle peccatum. Quasi vero, dum asserimus [pag. 4] Deo summum imperium, dicamus esse peccati autorem. Calvinum eo scripto perstringi certum est, quem ab hac blasphemia, cuius insimulat nebulo iste, magis remotum esse constat, quam ut longa purgatione opus sit. Ubique in scriptis suis clamitat, quoties de peccato agitur, non miscendum esse Dei nomen: quia in Dei naturam non nisi perfecta rectitudo et aequitas competit. Quam putida igitur calumnia est, hominem de ecclesia Dei bene meritum crimine hoc involvere, quasi Deum faciat autorem peccati? Docet quidem ubique, nihil fieri nisi volente Deo. Interea quae scelerate fiunt ab hominibus, Deum arcano iudicio ita moderari asserit, ne quid affine habeat hominum vitio. Summa doctrinae eius est, Deum mirabiliter, et modis nobis incognitis, in quemcunque vult finem omnia dirigere, ut aeterna eius voluntas prima sit rerum omnium causa. Cur autem velit Deus [pag. 5] quod nobis videtur minime consentaneum, fatetur esse incomprehensibile. Ideoque nimis curiose et audacter investigandum esse negat: quoniam iudicia Dei sint abyssus multa (Psal. 36, 7), et mysteria quae modulum nostrum superant, 1) mettre en pieces et demembrer, 2) Add. detestable. 3) cauteleux. Cedant opera. Vol. IX