7:257 257 PAULUS III. PONT. MAX. CAROLO v. IMPERATORI. [pag. 6] Carissime fili, salutem et apostolicam benedictionem. Ex edicto Maiestatis tuae acta conventus tui Spirensis cognovimus, de quibus quum nostram sententiam dissimulare paternus noster erga te amor non patitur, tum vero officii et muneris a Deo nobis per Christum commendati ratio in cura universalis Ecclesiae, ut apertis verbis te admoneamus, compellit. (1) Nec vero parum nos ad hoc movet grave severitatis divinae in Heli sacerdotem exemplum, in quem liberos [pag. 7] indulgentius tractantem^ et ad eorum errata conniventem, exstat severa illa Dei in haec verba sententia: Quia indigna noverat agere filios suos, nec corripuit eos, idcirco, inquit Deus, non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum. Haec quidem Dei sententia fuit, quam statim liberorum primum, deinde ipsius Heli repentina et violenta mors SCHOLIA IN EPISTOLAM PAULI III. PONT. MAX. [pag. 43] 1) Si illud vindictae Dei exemplum horret sanctissimus pater, mirum cur tantopere de hoc uno Caesaris delicto sollicitus (si delictum nominari debet), tam securus in aliis filiorum suorum infinitis nequitiis torpeat. Ultus est Deus segnitiem Heli sacerdotis, quod filios non castigaverat. Filios christiani pastoris iubet apostolus Paulus esse bene moratos, bene educatos in timore Domini. Filium habet Paulus noster Fernesius, 1) et ex eo nepotes, praeter spurios, qui adhuc silicernio huic et semiputrido cadaveri nascuntur. Qualis est Petrus Loysius? dicam quo nihil potest dici atrocius, et tamen est verissimum. Nunquam tale monstrum hactenus peperit Italia. Paule quid cessas? quum exsecrandae filii tui libidines in coelum ascenderint, quum foetore simul ac foeditate ipsarum polluta sit terra, quum totus mundus vociferetur: nondum exserendae2) severitatis tempus esse putas? Quid de eius avaritia? quid de rapacitate? quid de saevitia dicam? [pag. 44] Tametsi in his omnibus ita reliquos superaverit, ut te uno s-emper sit inferior. Quid de nepotibus tuis, quid de tota familia orbis cum multa indignatione dudum loquitur? Si ob