50:257 257 CAPUT VI. 258 sertim in ecclesia, mater est ambitio. Eam itaque cavendam docet. Nam xevoSoCia nihil aliud est Paulo quam cp:X hoc est cupiditas honoris: ubi quisque cupit praeter caeteros eminere. Tametsi enim profani philosophi non quamvis gloriae appetentiam damnant: tamen inter Christianos quisquis gloriae cupidus est, quia discedit a vera gloria, merito inanis et praeposterae ambitionis damnatur. Neque enim fas est nobis, nisi in solo Deo, gloriari. Extra Deum mera semper vanitas. Provocationes mutuae et invidentiae sunt filiae ambitionis. Nam qui ad summum gradum adspirat, necesse est ut invideat reliquis. Inde obtrectationes, morsus, punctiones. CAPUT vi. 1. Fratres j etiamsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo lapsu, vos, qui spirituales estis, instaurate eiusmodi hominem spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne tu quoque tenteris. 2. Alii aliorum onera portate: et sic adimplete legem Christi. 3. Nam si quis putat se esse aliquid, quum nihil sit, se ipsum decipit 4. Opus autem suum probet unusquisque: et tunc in se ipso solo gloriam habebit, non autem in alio. 5. Quisque enim proprium onus portabit. 1. Etiamsi praeoccupatus. Quemadmodum in primis noxiosa est pestis ambitio: ita etiam non raro plurimum nocet importunus et nimius rigor, qui honesto quidem zeli colore tegitur, sed ex superbia saepe fratrumque fastidio et contemptu nascitur. Nam plerique, quasi insultandi materiam nacti ex fratrum delictis, illos contumeliose vexant et atrociter. Id fit quia exprobrationi magis quam correctioni student. Redarguendi quidem sunt qui peccarunt: et severitate acrimoniaque saepe opus est. Ad importunitatem igitur usque reprehensionibus insistere convenit: sed oleo tamen acetum temperandum. Ergo hic in corrigendis fratrum delictis lenitatem adhibendam esse docet: ac illas demum pias et christianas obiurgationes esse, quae mansuetudinem resipiant. Quo id facilius impetret, quis piarum reprehensionum sit finis, ostendit : nempe instaurare lapsum, hoc est in integrum restituere. Id nunquam fiet violentia, nec accusatorio spiritu, nec truculentia aut vultus aut verborum. Reliquum est ut spiritum afferamus placidum et mansuetum, siquidem fratri mederi propositum est. Ac ne quis mansuetudinem gestu duntaxat prae se ferat, spiritum requirit. Quo significat, eos demum fratribus castigandis aptos esse, qui ad lenitatem animis sunt compositi. Altero argumento lenitatem in corrigendis fratribus commendat, quum dicit: si praeoccupatus. Nam qui imprudentia lapsi sunt, vel astu Calvini opera. Vol. L.