49:257 257 CAPUT XIY. 258 CAPUT Xlv. 1. Eum vero, qui fide est imbecilla, suscipite, non ad disceptationes quaestionum. Qui credit, vescatur quibusvis: qui autem infirmus est, olera edit 2. Qui edit, non contemnat eum qui abstinet: et qui abstinet, eum non condemnet qui edit: Dominus enim illum suscepit 3. Tu quis es, qui iudicas alienum servum? proprio domino stat vel cadit Stabit vero: potens est enim Deus efficere ut stet 1. Eum vero. Nunc transit ad praeceptum ecclesiasticae institutioni apprime necessarium: ut qui in doctrina christiana maiores fecerint progressus, rudioribus se accommodent, roburque suum conferant ad sustinendam eorum infirmitatem. Sunt enim in Dei populo aliqui debiliores, qui nisi tractentur magna mansuetudine ac clementia, concidunt animis et tandem a religione alienantur. Quod illo etiam saeculo potissimum contigisse, verisimile est: siquidem mistae erant ex Iudaeis ac gentibus ecclesiae : quorum alii mosaicae legis observationibus diu assueti et a pueris innutriti, non facile ab illis discedebant: alii, quum nihil tale didicissent, insuetum iugum refugiebant. Quoniam autem prompta est homini inclinatio ab opinionum diversitate ad rixas et contentiones, ostendit apostolus quomodo inter se consistere queant sine dissidio, qui sic opinionibus variant. Praescribit autem optimum modum, ut qui robustiores sunt operam impendant infirmis sublevandis: et qui magis profecerunt, sufferendis rudibus. Neque enim, si nos prae aliis confirmat Deus, robur confert quo imbecilles opprimamus : nec christianae sapientiae est insolescere ultra modum aliosque contemnere. Hac ergo ratione sermonem ad peritiores et iam confirmatos dirigit, qui, quo ampliorem a Domino gratiam acceperunt, eo magis obstricti sunt ad proximos iuvandos. Non ad disceptationes quaestionum. Defectiva est oratio: quoniam verbum, quod posset sensum implere, deficit: nihil tamen aliud velle constat, quam ne fatigentur infirmi importunis disceptationibus1). Tenenda vero est, quam nunc tractat, hypothesis. Quia enim multi ex Iudaeis adhuc in legis umbris haerebant, fatetur quidem hoc in illis esse vitiosum, sed ad tempus veniam dari postulat: quia durius ipsos urgere, fuisset labefactare eorum fidem. Quaestiones ergo contentiosas vocat, quae mentem nondum satis compositam perturbant, vel implicant dubitationibus. Quamquam longius hoc extendere convenit, nempe ad quasvis spinosas et salebrosas quaestiones, quibus inquietantur ac conturbantur imbecilles conscientiae citra aedificationem. Videndum itaque est *) Sic vocat