20:257 257 1564 FEBRUAR. 258 4080. SPINA CALVINO. Calvini afflictam valetudinem magno cum dolore audiisse testatur. Percontatur de Perroteo ministro. (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol 30.) Clarissimo viro D. Carolo Passelio patri inprimis observando. Genevae. Nullas iam dudum literas a te accepimus, pater optime, quibus valetudinis tuae rationem et statum cognosceremus. Interea quum de te et rebus tuis ex his percontantur qui a vobis ad nos veniunt, respondent quod sine maximo animi dolore audire con possumus, nihil in te sanum esse nisi animum, corpusculum autem axeXsrov avai xai orjfxa fiaXXov fj aoSfjba : vim illius omnem exhaustam esse superioribus laboribus, et si quid vigoris adhuc in te superest, id curis consumi quas assidue pro ecclesiis suscipis. Deus bone, quam durus est hic nuncius nobis, qui vitam nostram morte tua libenter commutaremus, d Svvatov F?. Metuimus enim ne, si ad ulciscendam mundi impietatem, qui certe te tuique similibus indignus est, te nobis eripiat, id nobis accidat quod abortivis fructibus usu venire videmus, ut videlicet antequam nati sint intereant. Sed meliora ex Deo speramus, qui nulla nostra iniquitate prohibitus beneficentiam suam quotidie in nos tot modis declarat, ut dubitare non possimus illam esse omnibus flagitiis et sceleribus nostris multo superiorem. Attamen te omnes obtestamur, per misericordiam Christi et eum amorem quo ecclesiam sponsam illius amplectens, ut tibi aliquantum parcas, et in hoc flexu aetatis eum laboribus tuis modum statuas quem tibi salutarem esse usu ipso cognoveris. Ut his omissis ad alia transeam: quidam Perroteus, 0 qui in agro Bernatium ministerio fungitur, scripsit nuper TTQOC JOVC qfiaiv ncwPvTeQovc, se desiderio patriae adhuc teneri, quum mallet labores suis impendere quam alienigenis. Quum de hac re deliberaretur, dixi nihil statuendum videri quoad de doctrina et moribus illius quales sint ex te compertum habeamus. Non enim carere suspicione quod in collegarum exsilio, quorum causam tueri debuisset, illic diu cum aliis turpiter manserit, qui hominibus obsequi et gratificari malunt quam Deo. Periculosum esse quempiam in nostras ecclesias admittere qui in doctrina aut disciplina a nobis dissentiat, quarum sinceritas sit omni studio a nobis 4080.1) Minime idem ac ille cuius epistola sequens. Calvini opera. Vol XX.