7:256 [pag. 5] magis appositum, nec privatis etiam suis rationibus commodius facere potuit, quam ut iustam causae actionem in aliud tempus differendo, ius aequum inter partes, et aequabilem vivendi legem statueret. Hoc tamen audito decreto, romanus Pontifex se duas ob causas non leviter faisse commotum hic ostendit. Nam et hoc quantulumcunque, quod concessum hoc modo Protestantibus erat, ut paulisper iniquis praeiudiciis sublevarentur, nimiae indulgentiae corruptelam esse clamitat: et Caesarem sibi ius aliquod sumere in religionis causa, hoc vero indignum illi facinus esse videtur. Bis autem peccasse Caesarem, illicitum sibi ius arrogando, conqueritur. Primum, quia concilium ausus fuerit, eo inconsulto, polliceri: deinde, quod cognitionem a sua persona alienam accipere non dubitaverit. Graviter igitur cum eo expostulat sanctissimus pater, quum de immodica erga Lutheranos facilitate, tum de autoritate romanae sedis laesa et imminuta.