55:256 rem: tanquam etiam cohaeredes gratiae, ne preces vestrae interrumpantur. 7. Viri cohabitent A viris exigit prudentiam. Neque enim illis dominum in uxores permissum est, nisi hac lege ut eas prudenter gubernent. Meminerint ergo mariti, sibi ad officium praestandum opus esse prudentia. Et sane multae ineptiae illis ferendae sunt, devoranda multa taedia, et simul cavendum ne sua indulgentia stultitiam foveant. Quare non supervacua est Petri admonitio, ut scienter cohabitent viri. Tanquam infirmiori. Patrem eius prudentiae, de qua meminit, hic designat, ut viri in honore habeant suas uxores. Nihil enim est quod magis dirimat vitae societatem quam contemptus: nec possumus vere amare nisi quos habemus in pretio: ut sit amor cum reverentia coniunctus. Porro duplici argumento utitur, ut viris persuadeat, honeste et comiter tractandas esse uxores. Prius est ab infirmitate sexus: alterum, ab honore quo dignatur illas Deus. Videntur quidem haec quodammodo contraria: impendi honorem debere mulieribus, quod infirmae sint, et quod excellant: sed optime inter se consentiunt, ubi viget caritas. Hoc in confesso est, Deum contemni in suis donis, nisi honore afficimus quibus aliquid praestantiae contulit: verum dum reputamus non eiusdem esse corporis membra, discimus nos sufferre et obtegere mutuo nostras infirmitates venia. Hoc est quod sibi vult Paulus quum dicit membris infirmioribus maiorem honorem circumdari (1. Cor. 12, 23): quod scilicet magis solliciti simus de protegendo ipsorum pudore. Non ergo absurde Petrus, dum mulierum curam ideo haberi, et eas liberali tractatione cohonestari iubet, quia infirmae sunt. Deinde ut facilius pueris ignoscimus, si quid per aetatis imperitiam delinquunt: ita sexus infirmitas facere debet ne tam rigidi et austeri simus erga uxores. Ya si s nomine, quodvis organum in scriptura designari, satis notum est. Cohaeredes gratiae vitae. Alii codices habent : Multiplicis gratiae1): alii, loco vitae, habent epithetum vivae. Quidam in dativo legunt cohaeredibus: quae varietas de sensu nihil mutat. In aliis interponitur copula inter gratiam multiplicem et vitam. Quae lectio optime congruit Nam quum Dominus viros communiter et mulieres iisdem gratiis dignetur, illos ad colendam cum his aequalitatem invitat. Scimus autem multiplices esse gratias, in quibus mulieres virorum sunt sociae. Nam aliae ad communis vita usum, aliae ad coeleste Dei regnum pertinent. Postea subiicit, esse etiam vitae cohae- 4) et vitae.