50:256 spicuum fiet ex aliis vitiis, carnem in illo dominari. Quod de omnibus illis, quos nominavi, promptum est videre. 23. Adversus eiusmodi. Quidam intelligunt simpliciter, legem adversus bona opera non esse latam: quia ex malis moribus natae sint bonae leges. Sed Paulus altiore et magis recondito sensu hoc dicit: nempe quod ubi regit spiritus, lex non habeat amplius imperium. Nam Dominus corda nostra formando in suam iustitiam liberat nos a legis rigore, ut non agat nobiscum ex eius pacto, nec conscientias nostras sub reatu teneat. Lex interea officium suum facere non desinit docendo et exhortando: sed spiritus adoptionis a subiectione liberat. Atque ita pseudoapostolos subsannat, qui legis subiectionem urgendo, non magis ad solvendum eius iugum tendebant: quod fieri docet Paulus, dum imperium spiritus Dei obtinet: unde sequitur, nullam spiritualis iustitiae illis fuisse curam. 24. Qui autem Christi sunt. Hoc addit ut ostendat libertatem pertinere ad omnes Christianos, quia renuntiaverint carni. Caeterum monet Galatas, quis verus sit christianismus quod ad vitam: ut ne falso profiteantur se Christianos. Verbo c r u c i f i g e n d i usus est ut notaret mortificationem carnis esse crucis Christi effectum. Neque enim proprium hoc est hominis opus, sed inserimur Dei gratia in societatem mortis Christi, ut nobis amplius non vivamus, Rom. 6, 5. Tum ergo filiorum Dei privilegio fruemur, si consepulti cum Christo simus vera nostri abnegatione et veteris hominis interitu. Non quia penitus adhuc interierit caro, sed quia regnum exercere non debeat: quin potius spiritui cedere. Caro et c o n c u p i s c e n t i a e eius pro radice et fructibus. Caro enim ipsa est naturae corruptae vitiositas, unde mala omnia prodeunt. Iam apparet iniuriam fieri Christi membris, si legi adhuc mancipantur, a qua soluti sunt quicunque spiritu eius sunt regeniti. 25. Si vivimus spiritu, lam more suo Paulus ex doctrina elicit exhortationem. Mors carnis est vita spiritus. Quod si spiritus Dei in nobis vivit, actiones omnes gubernet. Nam semper multi erunt, qui impudenter iactent se vivere spiritu : sed Paulus eos revocat a verbis ad rei probationem. Quemadmodum enim anima non vivit otiosa in corpore, sed motum et vigorem membris et partibus singulis distribuit: ita nec spiritus Dei in nobis esse potest quin exserat se per externos effectus. Ergo per vitam interior vis: per incessum externae actiones hic intelliguntur. Nam hoc vult Paulus, opera esse testimonia spiritualis vitae. Usitata est metaphora in verbo ambulandi. 26. Ne simus inanis gloriae. Speciales exhortationes, quae Galatis erant necessariae, sed non minus etiam nostro tempori congruunt. Multorum malorum quum in tota hominum societate, tum prae-